[DOC]DIES DECIMA NONA MAII
DE S. PETRO CÆLESTINO V PONTIFICE ROMANO. SYLLOGE.
Vetustiorum monumentorum. ex variis libris collecta. EX VARIIS. CAPVT I. Confeßio S. Petri de ...
DIES DECIMA NONA MAII
DE S. PETRO CÆLESTINO V PONTIFICE ROMANO.
SYLLOGE
Vetustiorum monumentorum. ex variis libris collecta.
EX VARIIS
CAPVT I.
Confeßio S. Petri de Actis adolescentiæ suæ
usque ad Sacerdotium.
[1] Inter Opuscula
S. Petri Cælestini edita, primum locum merito occupat, Vita, quam idem sanctus
Pater scripsit, & in sua cella reliquit, dum inde factus Papa recederet:
ita Telera, Titulum quem voluit opusculo illi præfigens, quod malim, exemplo
sancti Augustini, Confessionem appellare animi humilis, divina in se beneficia
expendentis, atque ad discipulorum instructionem privatam scripto mandantis;
eamque bifariam dividam sic ut Capite gesta ante Sacerdotium, Cap. 2 reliqua
explicentur: quæ licet apud auctores vitæ quadamtenus legantur, præstat tamen ex
ipsiusmet Sancti ore & calamo nudam accipere veritatem: quam pollicetur sic
exordiens, [Veritatem se scripturum professus,]
Venite, & audite me, &
narrabo vobis, qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ. Cor mundum crea in me
Deus, & spiritum rectum innova in visceribus meis. Domine labia mea
aperies, & os meum annuntiabit laudem tuam. Quidquid dicimus, ad laudem Dei
sit, & ad ædificationem proximi: quia dicit Scriptura: Misericordia &
veritas non te deserant: circumda eam gutturi tuo, & describe eam in
tabulis cordis tui. [Prov. 3, Sap. I,] Et alibi: Os quod mentitur occidit
animam. Ideo in omnibus quæ dicturus sum, veritatem dicam in Christo, nihil
mentiar.
Hæc præfatus pergit Sanctus vitæ suæ initia explicare.
[2] Primo autem de
parentibus meis aliquid dicam: quorum nomina sunt hæc, Angelerius & Maria:
erant autem ambo justi apud Deum, ut credo, & apud homines nimis laudati;
[narrat quod natus parentibus piis,] simplices ac recti & timentes Deum;
humiles & pacifici, non reddentes malum pro malo; elëemosynas &
hospitium libentissime pauperibus tribuebant. Qui ad similitudinem Patriarchæ
Jacob duodecim filios genuerunt, semper a Domino postulantes, ut aliquis
illorum verus Dei servus esset. Qua occasione secundum filium litterarum
studiis tradiderunt: qui cum factus esset vir, pulcher nimis & bonus
secundum istius seculi pompam, non tamen erat in Dei servitio solicitus, ut
parentes ejus desideraverant. [a matre, cupiente fillium religiosum,] Defuncto
autem patre in bona senectute, relicta uxore cum septem filiis (quia alii jam
obierant) vidit bona mulier, filium illum Clericum non esse spiritualem, ut
ipsa optaverat: ingemuit toto corde, & dixit: Heu me miseram, quot filios
genui, & neminem illorum video servum Dei! Erat autem filius undecimus tunc
quinque vel sex annorum, in quo Deus mirabiliter gratiam suam ostendebat; quia
quidquid boni auditu percipiebat, totum in corde recondebat, & cuncta matri
referebat, & sæpe ei dicebat, volo esse bonus servus Dei. Quod mater
considerans, intra se dixit: Tradam istum filium meum studio litterarum; &
forte illi dabit Dominus meliorem gratiam quam alteri filio: [applicatus est
studiis,] & si ille moreretur, iste mihi remaneret. Quod & factum est:
nam factus est monachus, & in parvo tempore defunctus est: & puer ille
supervixit, parum adhuc sciens litterarum. Sed diabolus, qui semper est
contrarius omni bono, pugnabat per se & per suos: primo namque tentabat
puerum, ne vellet studere: item tentabat fratres pueri, ne concederent; unde
quantum poterant obviabant matri, dicentes, sufficit nobis unus non laborans:
eo quod in illa patria Clerici quasi nihil laborabant. Tentabat etiam diabolus
quemdam divitem illius patriæ, [in iisque detentus,] qui adulabatur puero,
dicens, Volo te facere heredem meum. Adfuit etiam quidam (ut vere credo) dæmon,
quia) ita mihi videbatur esse, licet puer essem, qui dicebat, se divinum esse,
& dicebat matri: Quid fecisti? Tolle istum a studio, & instrue alium
filium minorem, quia non erit hic servus Dei, sicut tu credis, immo cito morietur
de tali morte: de quo mater multum tristabatur, sed tamen propter hoc non
cessavit facere quod potuit.
[3] Recordabatur
unum quod acciderat in nativitate pueri: [propter præsagia illi data de puero,]
quia (sicut ipsa dicebat) quando exierat puer de utero matris, erat indutus
quadam veste religiosa. Et recordabatur aliud, quod acciderat in prima die,
quando puer cœpit legere: In illa nocte apparuit vir ejus cuidam commatri
dicens, constituit uxor mea filium nostrum Petrum ad studium litterarum. O quam
bene est mihi, & sibi, & multis aliis! Dic ergo ei, quod si me dilexit,
in hoc ostendat, ut quantum potest faciat, & quod incepit perficiat. Unde
mater contra voluntatem filiorum, tulit de substantiis quæ sibi contingebant,
& dedit magistro ut doceret puerum. Cui Deus tantam gratiam contulit, ut in
parvo tempore legerit Psalterium. [variis deinde modis confirmata:] Qui cum
adhuc puer & simplex esset, in tantum quod non cognosceret Beatam Virginem,
& B. Joannem, qui sunt depicti in Cruce, videbat tamen illos de Cruce
descendere; & tollentes librum, in quo puer legebat, ambo in eo, id est
Maria Virgo & Joannes, ultra modum dulciter decantabant. Quod puer
referebat matri cum magno gaudio. Cui mater dicebat; Vide, fili, ne cui dicas.
Item cum adhuc puer iret cum aliis pueris ludendo, tentabatur a diabolo, ut
diceret verba, quæ non licerent, & quæ ipse puer nesciebat. Sed veniente
nocte, vidit in somnis, quod ipse erat in ecclesia, ubi legebat in die, &
erat ante Altare: & ecce Angeli descendebant ex alto, & stabant ex omni
parte pueri, minitantes & dicentes, cur talia revelasti? Cave ne ultra
talia reveles: & unus loquebatur ad alium, Percute eum, cur hæc revelasti?
Tamen nullus percutiebat. Hæc & alia multa bona in visione semper videbat:
quæ cum matri referret, illa prohibebat, ne alicui diceret, & ille nemini
dicebat. Mater etiam vidit in somnis, quia iste puer erat custos multarum
ovium, tamquam nix albarum: de quo mater ultra modum dolebat; & etiam
postquam evigilasset, nimium tristabatur. Sed cum die sequenti esset cum puero
isto, qui jam erat duodecim annorum, dixit illi, Fili, tale somnium vidi de
quodam Clerico. Cui statim respondit filius, dicens, Hic erit custos bonarum
animarum. Hæc illa audiens, hilaris & gaudens filio dixit: Fili, tu es:
confortare in Domino.
[4] Multa mirabilia
fecit Deus matri istius pueri, quæ oculis suis vidit iste filius. In primis cum
detenta esset gravi infirmitate, spatio triginta annorum & amplius, ita
quod dextrum latus amisisset corporis: [cui etiam alia collata beneficia,] quadam
die cogitavit in corde suo ire ad quemdam sanctum locum, quod fecit, & in
nocte una sanata est. Item iste proprius filius, cum esset puer trium annorum,
offendit oculum in ligno acuto, & excæcatus est ab oculo dextro, ita quod
medici & omnes qui eum videbant, dicerent, quia amissus est oculus. Illa
uero confidens in Beata Virgine, tulit eum ad quamdam ecclesiam Beatæ Virginis,
& mansit ibi cum filio per totam noctem: & ita in mane inventus est
oculus sanus absque macula. Item cum alius filius, qui erat uxoratus,
componeret messem, [in sua & filiorum persona.] arista frumenti adhæsit
oculo ejus, & ita abscondit se in eo, quod a nullo homine potuisset
inveniri: & sic multis diebus ibat huc atque illuc auxilium quærens, &
non inveniebat; unde clamabat die ac nocte præ nimio dolore. Mater vero tristis
& dolens vertit se ad Beatam Virginem, Domina mea, dicens, redde oculum
isti filio, sicut alii filio meo hactenus reddidisti. Veniente luce diei iste
filius Clericus respexit in oculum fratris, & ecce arista erat in medio
oculi tendens foras: ipse vero apprehendit eam solis digitis, & extraxit
eam de oculo. Item quodam tempore magnæ famis defecerat ei panis, & non
poterat invenire aliquod refugium: unde vertit se ad Deum quadam nocte, rogans
& petens ab eo, ut ipse provideret misericorditer filiis suis, ne fame
deficerent. Mane autem surgens, dixit filio suo; Fili, tolle falcem, & vade
ad agrum, & quære infra eum: forte Deus faciet misericordiam nobiscum, ne
moriamur fame. Erat autem tunc prope tempus. Recusabat filius, & nolebat
ire, dicens. Quare vado? Messis quidem adhuc viret, nihil proficiam. Sed tamen
quandoque assensum dedit; ivit in agrum; & invenit in medio ejus tantam
messem albam & siccam quantum necesse fuit; quam ille eodem die collegit,
trituravit, & ad molam portavit, & Deo gratias reddidit. Item hæc mater
multum honorabat Sanctos, & colebat solennitates eorum. Unde in
Decollatione S. Joannis (quia in die sequenti oportebat facere panem) sero illo
volebat facere fermentum; cœpit cum timore mittere aquam in farinam, & ecce
subito tota farina videbatur esse vermes. Tunc illa tremefacta cecidit in
terram, orans Deum & dicens, Miserere mei; & statim farina reversa est
in statum suum.
[5] Puer vero magis
ac magis anhelabat Deo servire, & maxime in eremo: [Vicennis amore eremi
tactus dimittit patriam:] sed quia nesciebat quod Eremita posset esse cum
socio, imo credebat quod semper deberet esse solus, & ipse multum timebat
in nocte propter phantasias; sic dubitans, nesciebat quid ageret; non enim erat
in patria aliquis servus Dei, a quo consilium accipere posset: & sic
pertransiit de uno tempore ad aliud usque ad viginti & amplius annos. Erat
autem huic juveni quidam socius, major illo, tempore & ætate: cui dicere
cœpit, Quid facimus? Exeamus de patria nostra, & eamus longe ad serviendum
Deo; sed tamen primo eamus Romam, & cum consilio Ecclesiæ faciamus omnia.
Acquievit ille, [& desertus a socio,] & cœperunt ambulare: &
expleto itinere unius diei, pœnituit se ille major, dicens illi, Revertamur, &
non dimittamus patriam & consanguineos nostros. Iste inspiratus a Deo,
dixit ei; confido in Deo, quia si dimittis me, non dimittet me Deus; penitus
non revertar. Et remansit solus. Et ambulans itinere unius diei, pervenit ad
quoddam castrum Sangrum a hora nona. Et statim cum venisset ad castrum illud,
turbatus est aër, & facta est magna tempestas venti & pluviæ, cum prius
fuisset optimum tempus: sed iste volebat amplius ambulare. Venit ergo ad pontem
fluminis, qui erat extra castrum: & dum esset in medio pontis, ecce ventus
irruit in eum, [super metu, iter prosequitur.] & incussit ei timorem
magnum, ita quod nimis turbatus convertit se retrorsum. Erat autem in capite
pontis ecclesia S. Nicolai, in quam introivit, & rogavit Dominum & B.
Nicolaum, ut ei auxiliarentur. Confortatus autem a Deo permansit ibi diebus
plurimis: & dum esset ibi, intellexit, a quibusdam, quod quidam Eremita
esset in monte proximo isti castro. Lætus iste & gaudens accessit ad illum:
sed ante quam accederet Spiritus Domini prohibuit illum, ne ei diceret secreta
sua. Ivit ergo iste ad eremitam, & antequam intraret cellam illius, Deus
ostendit isti vitam ejus inhonestam, ita quod nihil ei dixit, nisi tantum de
itinere Romæ, pro eo quod ille dicebat, se iturum Romam. Unde constituit ille
diem, quo iste reverteretur ad eum, ut inciperent iter: quod Dominus non
permisit, ut in illo die posset reverti, nam malum pro isto fuisset, sicut
patuit.
[6] Altera autem
die emit duos panes & pisces, & ascendit in montem. Et cum jam prope
locum esset, [Decem diebus in cella eremitica actis,] ecce obviaverunt ei duæ
pulcherrimæ mulieres, quæ graviter pugnaverunt cum eo, manibus illum capientes,
& dicentes, Non eas, quia eremita non est in loco, veni nobiscum. Vix etiam
evasit de manibus illarum. Venit autem ad locum, & invenit cellam apertam,
& nemo erat ibi. Hoc autem erat in mense Januarii, eratque nix magna, &
tunc ningebat. Statim autem fuit Spiritus Dei cum ipso, & cœpit cogitare
dicens, Permane & proba, & videbis quid faciet tibi Deus: & sic permansit,
cum multo dubio & timore. Sed postquam diu vigilasset, gravatus somno
cecidit in terram, & obdormivit. Et ecce turba magna Angelorum &
Sanctorum circa se erat ita aperte, ut videretur ei quod vigilasset; [non sine
diuino solatio] & in ore cujusque illorum erant rosæ rubeæ, & cum illis
rosis vernabant delectabiliter nimis: ita quod postquam excitatus fuisset a
somno, cantum illum audierit per tantum spatium, quo posset dici Pater noster.
Tunc ille lætus quantum dici non potest, & securus jam factus, permansit
ibi decem diebus solus, satiatus gaudio & lætitia.
[7] Post hæc autem
Dominus ostendit ei locum isi monte alio, in quo invenit saxum magnum, &
sub illo fodit parum, [alibi sub saxo tribus annis vivit:] in tantum quod vix
poterat se ibi erigere vel extendere; & ibi permansit per spatium trium
annorum: in quo loco Dominus ostendit ei multa bona. Primo namque omni nocte in
hora competenti audiebat sonum magnæ campanæ. Venit autem quidam a quodam bono
eremita, dicens, Quia ille frater habet gallum, qui cantat in nocte, quare tu
non habes? Et ecce quædam matrona erat tunc præsens, quæ statim dixit isti;
habeo pulcherrimum gallum, si vis apportabo tibi. Iste, sicut simplex,
respondit, Volo: & factum est. Sed & gallus nunquam cantavit, &
sonus illius campanæ disparuit. Perpendit ille quandoque quod fecerat: reddidit
gallum, sed gratiam quam amiserat numquam ex toto reinvenit. Item multoties,
quando orabat in nocte, videbat hinc inde juxta se duos pulcherrimos homines,
indutos tamquam Episcopos, Missam cantantes; & videbatur ei, quod dicerent
Psalmos cum eo. [inter tentationes varias.] In principio conversionis suæ,
multas sustinuit tentationes, vigilando & dormiendo. Duo enim dæmones
accipiebant formam quarundam mulierum, quas ante in mundo iste viderat, quæ
valde delectabiles erant, & sȩpe species illarum
repræsentabant oculis cordis. Et etiam dum dormiret, una
illarum nudo corpore ab uno latere, & alia ab alio collocabantur, & sic
pugnabant cum eo. Fulciebat ille, dum vigilaret, tunicam suam sub pedibus suis;
& illi dæmones per vim extrahebant pannos e pedibus, & jungebant se
corpori ejus: sed tamen adjuvante Domino non prævaluerunt. Item in loco illo
reptilia erant, serpentes, scorpiones, stelliones, & hujusmodi. Unde
aliquando cum dormiret, qui vulgo dicuntur crapolli intrabāt in pectus
ejus, & carnibus suis adhærebant; quia nullum alium pannum habebat, nisi
tunicam unam cum caputio, quo caput cooperiebat. Et etiam postquam surgeret,
aliquando non percipiebat illos, & dicebat totum Matutinum, flectendo genua
pluries: cum vero perciperet, laxabat cingulum, & sic cadebant super pedes
ejus. Et quod mirum erat, nihil ille cogitabat de hoc quid esset: sed postquam
caderent super pedes, tunc ille calcabat illos sub pedibus suis, & illi
projiciebant aquam ex ore, & tunc ille percipiebat quid essent. Multa alia
bona & mala acciderunt ibi eidem: sed dicere longum esset. Veniam ergo ad
alia.
ANNOTATA.
Castrum Sangrum
(Dionysio Fabro cap. 3 perperam Castrum Fangri) locus satis munitus ad
cognominem sibi fluvium, nonnullis etiam dictum Sanguineum: nam Sangre Italis,
Sanguis, est. Maphæus Vegius hic notat Oppidum Signiam & cives appellat
Signinos: sane perperam; in Hetruria enim oppidum illud est.
Vernare, ut infra
ex sensu colligitur, hic est canere, ut scilicet aves verno tempore consueverunt.
Crapollus videtur
dici Bufo, Francis Crapaut. Maphæus Scarabæos ponit: Marinus Scorpiones,
erucas, tarantulas & alia venenosa reptilia.
CAPUT II.
Acta in Montibus Murronis & Magellæ:
visiones divinæ, & tentationes diabolicæ.
[8] Tribus annis expletis
in illo loco, omnes gentes suadebant ei, ut Ordinem Sacerdotalem susciperet:
qua occasione perrexit Romam, & ibi factus est Sacerdos. [Sacerdos in
montem Murronis migrat:] Deinde venit ad Montem Murronis, & ibi invenit
quamdam cryptam, quæ nimis ei placuit. Statim autem cum intravit, sedit; &
ecce magnus serpens exivit coram eo, & discessit ab eo loco: in quo multa
bona fecit ei Deus per spatium quinque annorum. Et quoniam semper cupiebat
solitudinem & paupertatem, ideo cogitavit aliquando dimittere officium
Missæ, [& volens præ humilitate abstinere a Missa,] & hoc cum consilio
Papæ. Erat autem hoc in hieme, quoniam magna nix erat in illo monte, & ideo
non poterat descendere. Fuit ergo per multos dies in ista tentatione; & cum
prope esset dies quo debebat arripere iter Romæ; ecce in nocte putabat in
visione, se ire Romam, & dum iret, errabat a via: respiciens autem ante se,
ecce duo Fratres veniebant, quos interrogabat de via; qui nihil responderunt,
sed magis inter ipsos ridebant de eo: unde iste tristis, & dolens sedebat.
Et ecce quȩdam matrona venit, quam
interrogans de via, respondit, Debuisti rogare Deum quando eras in crypta,
& nihil aliud dixit: Intellexit iste, quod de hoc non fecerat orationem.
Rogavit Deum, & ecce quidam Abbas qui defunctus erat
(& hic primo dederat huic habitum Religionis) venit ad eum in visione tali
modo. Videbatur isti quod esset ante Altare, & ecce illi apparebat post
ipsum indutus veste nimis alba, dicens ei, Fili, ora pro me, & maneas cum
Deo: & volebat recedere. Quem iste apprehendit per cucullam, [jubetur
divinitus eam facere,] & non dimittebat eum, licet ille diceret humiliter,
Dimitte, fili; dimitte, fili. Cui iste, adjuro te per Deum vivum, per sanctam
Trinitatem, & per alios Sanctos, ut dicas mihi quid faciam de tali facto?
At ille respondit dicens, Dicas Missam, fili, dicas. Et ille, B. Benedictus
& multi alii Sancti noluerant tam magnum mysterium tangere; quomodo ego,
qui sum nimis peccator, dignus ero tale opus perficere? Ad quem ille, O, fili!
Dignus? Et quis dignus? Celebres Missam, fili: celebres cum timore &
tremore: & statim evanuit. Eadem die venit ad eum quidam alius Monachus
sanctus, cui iste confiteri consueverat; qui dixit ei similiter, sicut Abbas ei
in visione prius dixerat.
[9] Item alio
tempore accidit ei multa tentatio, quid facere debuisset quando ei accideret
pollutio, si eodem die celebraret, an non? Et quærens consilium a multis
Religiosis, unus dicebat, sic, alius non: & sic erat in magno dubio, [etiam
post nocturnam pollutionē,] nesciens quid ageret. Rogavit ergo Deum, ut ei de hoc auxiliaretur:
Et ecce eadem nocte dormiens, videbatur ei quod ascenderet quoddam castrum in
alto positum; & ingrediens portam castri illius, videbat magnum claustrum,
& in medio claustri magnum palatium, & per circuitum castri multas
cellas, in quibus cellis erant Fratres induti albis vestibus. Iste vero
desiderabat ire in palatium: ducebat autem secum quemdam asellum, quem
dimittere non valebat. Cœpit ergo ascendere gradus scalæ illius palatii,
[pulchro viso ad id animatus.] per quos leviter ascendebat asellus; & sic
ascendens tres vel quatuor gradus, ille malus asellus cœpit turpiter ejicere de
corpore stercus, quasi manducasset herbas teneras. Quod videns iste, fixit
gradum tristis & dolens, & non audebat ascendere. Videbat autem in capite
illius scalæ, in introitu palatii, tres Personas similes & æquales, ita ut
viderentur quasi unus, & omnes respiciebant ad istum. Quorum unus, qui
videbatur Christus, dixit isti, Ascende, ascende. Quare non ascendis? Pro eo
quod asellus facit consuetudinem suam? Quid tibi? Ascende, ascende. Et statim
excitatus est a somno, repletus omni gaudio & laetitia, laudans & benedicens
Deum. Multa & inennarrabilia bona acciderunt illi in
eo loco per spatium quinque annorum.
[10] Verum quia hic
quærebat semper solitudinem, & omnes silvæ, quæ. fuerant circa locum,
destructæ erant & ab hominibus cultæ; recessit ab eo loco, & venit ad
Montem-Magellæ; ubi invenit quamdam cryptam magnam, quæ nimis placuit ei. Sed
non placuit duobus sociis quos habebat, [Transit Magellam Sanctus,] nec etiam
ullis amicis suis; omnes enim contrarii erant, uno solo excepto; unde solus
remansit in loco. Post aliquot vero dies secuti sunt eum socii, quia multum
diligebant eum; qui fasciculos ex frutetis fecerunt, & erexerunt illos,
& sic cryptam clauserunt, & habitabant in ea. Et quia tempore ferventis
æstatis, scilicet mense Junii, fruteta siccata erant nimis, ecce quadam nocte
adfuit tentator, & tota cella per circuitum visa est ardere. At ille
vocavit Fratres dicens, Surgite velociter, & projicite omnia foras. Illi
autem surgentes, viderunt cellam ardere. [ibique constanter manens,] Cum magna
igitur festinantia tulerunt quæ potuerant, & fugientes cœperunt murmurare
contra istum, quod ad talem venisset locum: credebant enim quod ignis
descendisset ab altitudine montis. Tunc iste confortatus a Deo, in corde suo
dixit, Etiamsi totum corpus meum incenderetur, non dimittam hunc locum. Et
statim ille ignis evanuit, ac si somnium fuisset. Plures sui devoti veniebant,
& nimis arguebant eum de tali colo, dicentes ei: Omnes homines clamant
contra te, & hoc reprehendunt: & nisi timerent te ex devotione, coram
te clamarent. Et bene scis, quia diligimus te; sed tamen ita defecimus, quod
vix amplius veniremus, tam dura & longa via est ista: & etiam ii de
propinquo castro modo venire nolunt. Sed iste placido animo ac humili
respondit, dicens: Carissimi, itote cum benedictione Dei, & tunc venite
quando de magna voluntate processerit. Sed paulo post unus illorum petiit ab
eo, ut in Fratrem reciperetur, quod & factum est.
[11] Multi cœperunt
deinceps relinquere mundum, & veniebat ad eum: [plures socios suscipit:]
sed iste quantum poterat renuebat eos accipere, dicens, se simplicem esse,
& desiderium suum fuisse, ut semper solus maneret: sed quandoque victus
caritate assensum dabat. Multa & magna signa ibi apparuerunt; quibus Deus
ostendebat, quod locum illum elegerat in honorem sancti Spiritus. In pricipio
namque, cum inciperent Fratres habitare in loco, apparuit ibi quædam columba,
quæ semper videbatur cibum capere in proprio loco, in quo altare postea situm
fuit, & ita ambulabat inter Fratres, ac si esset nutrita ab illis. Unde
constructo parvulo oratorio, [oratorium per columbam signatum struit.] hæc
columba sæpe erat in illo, etiam dum Officium dicebatur; ita ut quadam die forenses
erant in oratorio ad Missam, & columba inter eos: & sic unus illorum
incurvavit se ut eam acciperet, sed minime valuit. Et sic illa columba, per
spatium duorum vel trium annorum, apparuit ibi.
[12] Post hæc autem
erectum est pulchrum oratorium in honorem sancti Spiritus, & multi
veniebant cum devotione magna, etiam de longinquis partibus: unde quadam die
venerunt quidam de patria, & sedens Frater cum eis, loquebatur cum illis de
verbo vitæ. Et ecce supervenerunt quatuor viri de alia patria, & statim ut
applicuerunt, supervenit in isto Fratre spiritus quidam caritatis & magni
ardoris, [ubi eo cum peregrinis orante,] ita quod vix poterat se continere:
unde velociter illos de patria emisit a se, & remansit cum illis, &
Fratribus suis: erat autem hora nona, unde ait illis Primo referamus Deo laudes
debitas, & postea insimul consolationem habebimus. Et intraverunt
oratorium, & dixerunt Officium. At ili cœperunt audire sonitum multarum
& magnarum campanarum; locus tamen ille ita remotus erat ab habitationibus
hominum, quod numquam sonus alicujus campanæ potuisset ibi audiri: unde
stupefacti sunt. Tunc duo illorum exierunt de oratorio, levantes oculos suos
& aures ad cælum, & plorantes. Exeuntes autem foras ab Officio,
venerunt illi homines ad Fratrem cum lacrymis, & magno timore, dicentes,
Ubi est locus in quo pulsatur? Frater vero audiens verba illorum, [auditur
miraculosus sonus campanarum,] intellexit causam, & dixit illis, Non est
multum longe, & sic ad alia transiit verba. Et sederunt loquentes multa bona
usque ad vesperas; & cum facta esset hora intraverunt ad Officium; &
statim illi cœperunt audire sonum magnarum campanarum usque ad finem Officii:
& sic in omnibus horis nocte & die, usque ad diem tertium donec
recederent. Ex hoc autem probatur, quod sonus ille a Deo esset; quia unus
illorum patiebatur magnam infirmitatem, quæ talis erat. Dum dormiret, subito
excitabatur & vociferabatur, fugiens de loco ad locum, & abscondens se
in quocumque latibulo, & nemo poterat eum tenere: [& duo illorum
juvantur.] sed ab illo die numquam talia sensit. Alius vero patiebatur
spiritualem infirmitatem, ita quod omni nocte bis saltem in pollutionem
caderet: qui ab illo die a vitio liberatus est, quod nunquam ex eo aliquid
sensit. Pugnabant autem dæmones omni nocte & longo tempore, sed Dei gratia
non expugnaverunt. Omnes autem isti quatuor conversi fuerant ad Deum, &
statim sumpserunt habitum Religionis, & omnia sua pauperibus dederunt, Duo
istorum, qui juvenes erant, talem vitam duxerunt, quod multa ostendit eis Deus in
vita & in morte: alii duo, qui jam senes erant, bonam vitam duxerunt in
plures annos, & in pace quieverunt.
[13] Post istos,
quatuor, plures audierunt sonum campanarum, scilicet in prædicto loco; &
postquam ibi audivissent, [sonum eumdem audiunt alii seculares multi,] ubique
audiebant, excepto intra urbem vel castra. Solummodo de una civitate viginti
fuerunt qui audierunt sonum illum, & de aliis partibus plures homines: qui
omnes fuerunt laici & seculares, & nullus ex eis fuit Clericus vel Religiosus,
quod mirum est. Fratres vero qui erant in illo loco, omnes audiebant; &
secundum diem majoris festivitatis, ita plurimarum campanarum sonum audiebant.
Omnes quidem Fratres audiebant, sed non omnes æqualiter; [& Fratres omnes,]
quia unus apertius altero, & plurimarum campanarum & diversarum. Quidam
Frater audiebat unam campanam, quæ dulciorem sonum reddebat omnibus aliis,
& hæc pulsabatur cum elevabatur Corpus Christi; quæ campana audiebatur
semper in quodam loco illius montis, in alio loco duæ, & in alio duæ. Et
columbæ videbantur multæ in aëre supra locum: & quanto quis amplius
accommodabat auditum illi sono, tanto minus percipiebat, & e converso:
& in tantum ille sonus replebat auditum, quod vix poterat portari.
[14] Audiebatur
sæpius magnus cantus Officii, quandoque in oratorio, quandoque in cella istius
Fratris, & intelligebantur ea quæ ibi dicebantur. [item cantus Angelicos:]
Quidam Frater sæpe, dum dicebatur Officium, audiebat alias voces dulcissimas
cum vocibus Fratrum, ita quod dum voces Fratrum pausarent, voces illæ melius
audiebantur. In festo S. Stephani in sero dixit iste Frater Fratribus suis:
Faciamus hac nocte bonum Officium ad honorem S. Joannis, & cras dabo vobis
coquinam: erat autem sexta feria. Surrexerunt autem valde tempestive ad
vigilias, & dicto Officio, Fratres ad cellas redierunt. Et sic iste Frater
rediens ad cellam, oravit dum voluit: & postea collocavit se in tabula, in
qua dormiebat; & statim raptus a somno cœpit audire Officium in oratorio;
ac subito excitatus, auscultans aperte nimis audiebat, [inter quos monetur
servare abstinentiam:] sed distabat cella ab oratorio decem passibus. Erant
autem plures qui Officium dicebant, intra quos erant pueri: & unus, qui
super omnes esse videbatur, emittebat vocem sicut vocem tubæ. Dicto vero Officio
exierunt extra Chorum, & fixerunt gradum ante Crucem, & ibi multa bona
dixerunt maxime de illo loco. Post hæc autem vertit se major illorum ad cellam
Fratris, & magna voce dixit: Petre, observetis abstinentiam, observetis
abstinentiam; & statim evanuerunt.
[15] Item quadam
die similiter post Matutinum iste Frater jacebat in tabula sua dormiens, &
ecce subito videbatur ei, quod esset in oratorio; & videbatur quod tunc
deberet dici Missa, [aliis item visionibus docetur,] sed nesciebat a quo.
Videbat autem tunc paucos homines in oratorio, & statim repletum est
hominibus albis vestibus indutis. Et tunc apparebat quidam in dextro cornu
altaris, qui dicebat Missam, & hic videbatur esse Abbas illius Fratris, sed
nesciebat illum. Postquam vero excitatus est, visum fuit illi quod esset
Spiritus sanctus. Stabant autem omnes cum multa reverentia: Frater autem hic
erat a dextris illius Abbatis. Cum ergo Corpus Christi elevaretur, pulsata est
quædam campana, cujus soni virtus omnes projectos in terram mirabiliter subito
traxit ad altare. Et tunc iste Frater evigilans, invenit caput suum, ubi prius
erant pedes: & audiebat sonum illum gloriosum, etiam postquam evigilasset.
Alio autem tempore in aurora diei sedebat in cella, & erat liber coram eo,
[locum divinitus esse consecratum.] & legebat in illo: fenestra autem jam
erat aperta. Et ecce subito extra cellam prope fenestrā
apparuerunt plures gloriosi ad videndum, qui dixerunt inter ipsos, Ædificemus
cellam istam; & cœperunt dicere Officium Dedicationis, euntes per circuitum
cellæ. Et iste Frater dicebat Officium cum illis, de quo mirabatur iste, dicens
intra se, Quid est hoc? Modo non dormio. Et respiciebat librum, ponens manum in
propriis litteris, quia jam dies erat. Et finito Officio, sensit se aperte de
quodam vestimento subtilissimo exutum, quod non senserat quando eo indutus
fuit, & statim evanuerunt.
[16] Item cuidam
Fratri de loco quadam die Dominica apparuit in visione quidam vir splendidus,
[similia etiam sociis visa,] dicens illi; Vide quia hoc oratorium a Deo
ædificatum est, & hoc signum do tibi: in hoc mane cum introieris oratorium,
lampas quæ est ante altare, ibit huc & illuc: quod & factum est,
videntibus cunctis Fratribus: & valde mirum, quia etsi lampas plena esset
nimis oleo, nihil exiit de eo, cum multum cernerent in varia loca discurrere.
Item aliquando quidam Fratres videbant turbam magnam dæmoniorum in silva circa
locum, rugientium & balantium sicut oves, volentes introire in locum; &
in illa parte desuper erat alia turba bonorum spirituum; qui pugnabant adversus
illos, & non permittebant eos introire. Item quadam Quadragesima dederunt
se Fratres nimiæ abstinentiæ, orationi, atque silentio, & ceteris bonis
operibus quantum poterant; sed diabolus tentabat illos interius, [ringente
frustra dæmone & eos vexante.] scilicet in corde, nec poterat eis quidquam
facere. Unde adfuit eis aperte in Dominica de Passione in nocte, antequam
surgerent Fratres ad vigilias. Dum autem essent in cellis, percussit dæmon
quatuor Fratres magno timore, ita quod surgentes ad vigilias cœperunt omnes
vociferari & dicere, Adjuvate nos, adjuvate. Unus eorum amiserat ambas
manus, quia omnes digiti utriusque manus erant aversi; & omnes Fratres qui
erant in choro & in ecclesia per aërem in omni parte teterrima dæmonia
aspiciebant, ita quod omnes Officium dimiserunt. Sed Frater qui erat in cella,
dum hoc sensit, misit ad eos, dicens, quod penitus non dimitterent Officium qui
poterant. Facto autem mane evanuerunt omnia illa phantasmata. Omnia vero quæ
dicta sunt continuo audierunt per spatium trium annorum, dum videlicet esset
oratorium parvum, postea vero raro & paucis hominibus acciderunt.
ANNOTATA.
Mons-Murronis,
vulgo Morono, in agro Sulmonensi & Aprutio citeriore.
Mons Magellæ, vulgo
Majella, in eodem tractu, sed versus Orientem urbis, cum prior locus sit versus
Septentrionem. Describit eleganter hunc montem Leander Albertus pag 392, ubi
etiam meminit habitaionis S. Petri Cælestini.
Ipse Scilicet S.
Petrus de Morrono.
Coquina, id est
prandium, coctis cibis, & fortasse carnibus, instructum.
Vincentius Spinelli
lib. 2 addit: Conservatur etiam hodie miraculosa istæc lampas reverenter in
ecclesiæ angulo, neque dignosci potest ex quali materia sit fabricata, tendit
autem ad colorem cinereum.
CAPUT III.
Electio ad Pontificatum ejusque abdicatio, a Ptolomæo
Lucensi, Guilielmo de Nangiis, Francisco Petrarcha, ætate proximis celebrata.
[17] Vicennis (ut
num. 5 dicitur) erat Sanctus, quando egressus e patria solitariam vitam
capeßivit; quare videri potest tricenarius circiter fuisse, cum scripto
mandavit quæ superioribus duobus capitibus dedimus: qui utinam similiter
scripto mandasset alia toto reliquo vitæ spatio acta usque ad Pontificatum! Ad
hunc autem qua ratione electus sit, docebunt optime, qui electionem fecerunt
Cardinales, suo desuper confecto instrumento, quod una cum Bulla Canonizationis
ab Illustrißimo Abbate Angelo Riccio Romæ accepimus Ms. impressum autem
invenimus Parisiis cura Dionysii Fabri post Vitam. Ipsum accipe: In nomine
sanctæ & individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti.
Amen. Nos miseratione divina Frater Latinus Ostiensis, Geraldus Sabinensis,
Joannes Tusculanensis, & Frater Matthæus Portuensis Episcopi; Hugo tituli
S. Sabinæ, [Ab XI Cardinalibus,] Petrus tituli S. Marci, & Benedictus
tituli S. Martini, Presbyteri; Matthæus S. Mariæ in porticu, Jacobus S. Mariæ
in Vialata, Neapoleo S. Adriani, & Petrus S. Eustachii, Diaconi Cardinales.
Notum facimus, quod anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, mense
Julii, die lunæ, quinto mensis ejusdem, Apostolica Sede per obitum felicis
recordationis Domini Nicolai Papæ quarti vacante, [anno 1294 12 Julii,] post
diversos tractatus, diversis temporibus habitos per nos super electione summi
Pontificis, quibus optatus non accessit effectus, in communi consistorio solito
more convenimus, absente venerabili Fratre nostro Petro, tituli S. Marci
Presbytero supradicto, qui erat in hospitio suo infirmitate seu debilitate
detentus. Demum inter nos, ex insperato seu improviso, de venerabili ac
religioso Patre, Fratre Petro de Murrhone Ordinis S. Benedicti, celebris
sanctitatis viro, habita mentione; omnes, qui tunc præsentes eramus in
consistorio supradicto, [communi voto,] ad personam ejus intentæ
considerationis intuitum dirigentes, in ipsum, quasi divinitus inspirati, non
sine lacrymarum effusione, nullo prorsus discordante, consensimus. Et
venerabiles Fratres nostros, Dominos Joannem Episcopum Tusculanensem, Hugonem
& Jacobum prælibatos, ad præfatam Petrum Presbyterum Cardinalem transmitimus,
ad perscrutandum super hujusmodi negotio votum suum; qui ejusdem Fratris Petri
audito nomine, devote consensit similiter in eumdem, prout iidem Cardinales ad
eum transmissi, sicut præmittitur, in nostra præsentia retulerunt. Nosque,
volentes efficacius procedere in hac parte, venerabili Fratri Episcopo Ostiensi
prædicto eligendi, suo & omnium nostrum nomine, memoratum Fratrem Petrum de
Murrhone, In Ecclesiae
Romanæ Pontificem & Pastorem, plenam & liberam viva voce concessimus
potestatem. [denuntiatur Pontifex.] Qui potestate, ipsa recepta, nobis
præsentibus, ut præmittitur, eam illico efficaciter
adimplevit; eumdem suo & nostro nomine, ex potestate sibi tradita, in
Romanum Pontificem eligendo: ac nos electionem, de dicto Fratre Petro factam
per eumdem Episcopum Ostiensem, ratam habentes, eumdem Fratrem Petrum de
Murrhone, licet absentem, devote recipimus in nostrum & ejusdem Romanæ ac
universalis Ecclesiæ Episcopum & Pastorem. In cujus rei testimonium, &
evidentiam pleniorem, præsentem scripturam fieri fecimus, nostrisque muniri
sigillis, & subscriptionibus roborari. Actum Perusii, Anno, mense & die
prædictis.
[18] Hactenus Fides
publica Cardinalium, extracta de originali, existente in archivis Abbatiæ
Cælestinorum S. Spiritus prope Sulmonem, omißis subscriptionibus Cardinalium
singulorum: hæ vero in ecgrapho Illustriss. Riccii sigillatim exprimuntur sub
hac formula: Ego Fr. Latinus Ostiensis Episcopus in eumdem Fr. Petrum, licet
absentem, expresse consensi, eumque nominavi & elegi, ac recepi in Romanæ
& universalis Ecclesiæ Episcopum & Pastorem. Sequuntur, iisdem plane
verbis ceteri, & additur in ecgrapho Riccii; Exhortatio Cardinalium, facta
Fr. Petro de Morrono, ut contentaretur suscipere locum Pontificis, in quem
fuerat electus, in anno 1294. Quam Exhortationem sub titulo. Litterarum, ab
Electoribus Pontificiis ad D. Petrum Murrhonensem Eremitam scriptarum, edidit
præfatus Dionysius hoc tenore: Sanctissimo Patri & Domino, Reverendo Fratri
Petro de Murrhone, Ordinis S. Benedicti, divina providentia in Romana Ecclesia
Summo electo Pontifici, miseratione divina Episcopi, Presbyteri, & Diaconi
sacrosanctæ Ecclesiæ Cardinales, pedum oscula beatorum. Si diffusam facti
materiam soliciti calami persequeremur officio, & præsentis negotii
qualitatem condigni sermonis serie
panderemus; prolixi utique telam dictaminis nos ordiri contingeret, amplique
tenoris formare paginam, Vestræ Sanctitatis clementiæ dirigendam. Sed ne
prolixitate verborum aut multiplicatis eloquiis Vestrum prægravemus auditum;
processum per nos in eodem negotio habitum, Vobis sub compendio reseramus.
[& missis litteris,] Vacante siquidem Apostolica Sede, per obitum felicis
recordationis Domini Nicolai Papæ quarti; Nos, post diversos tractatus,
diversis temporibus, per nostræ solicitudinis studium super electione Summi
Pontificis habitos, quibus optatus non accessit effectus, in communi
consistorio, solito more convenimus; & tandem inter nos, ex insperato seu
improviso, de Vobis habita mentione, omnes ad personam Vestram, meritorum
virtute conspicuam, intentæ considerationis aciem dirigentes; in Vos, operante
illo qui fidelium mentes unius efficit voluntatis, non sine lacrymarum
effusione consensimus, prout in Decreto, super hoc confecto plenius &
serosius continetur. Cum, itaque Decretum ipsum Vobis per venerabiles Fratres
Archiepiscopum Lugdunensem, Urbevetensem
& Pactensem Episcopos, & dilectos filios, Magistros Franciscum
Neapoleonis de Urbe, ac Guillermum de Mandagoto, Apostolicæ Sedis Notarios,
exhibitores præsentium fiducialiter destinemus; Sanctitati vestræ instantissime
supplicamus, & ex intimo cordis affectu deposcimus, quatenus profunda &
sedula meditatione pensantes, quod hujusmodi celebrata de vobis electio, illo
qui ubi vult spirat inspirante processit; attendentes insuper necessitatem
multiplicem, non solum Romanæ Matris Ecclesiæ, quæ longae vacationis dispendia pertulit,
sed etiam totius gregis Dominici, jam diu Pastoris commodo destituti, innumera
quoque pericula quibus universalis Ecclesia subjacere dignoscitur, nisi eis per
Jesu Christi Domini nostri Vicarium obvietur; [petitur
ejus assensus.] Vosque divinis dispositionibus, prout decet Sanctitatem
Vestram, mente humili coaptantes; electioni prædictæ, tam laudabiliter tantaque
concordia celebratæ, pium velitis accommodare consensum; lætificaturi subinde,
per vestram desideratam præsentiam, filiorum vestrorum, qui sumus nos, animos
sitibundos; ut quod per nos pia intentione noscitur inchoatum, per Vos votivum
& celebrem sortiatur effectum. Datum Perusii, quinto Idus Julii, anno
Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto.
[19] Quomodo deinde
coronatus, & paulo post, abdicato Pontificatu, in custodia servatus a
successore Bonifacio sit, oculatus in multis testis Ptolomæus Lucensis,
[Ptolomeus Lucensis narrat,] Episcopus Torcellensis in suis Annalibus, qui
habentur excusi Lugduni; sed prolixius in Historia ecclesiastica, quæ nunc
servatur Ms. in bibliotheca Barberina: ex cujus Historiæ libro 22 Vitam
Cælestini Papæ V descriptam hic damus, quam cum Annalibus editis conferre
lector curiosus poßit. Anno igitur Domini MCCXCIV, & ab urbe condita
MMLXXXV, post festum S. Joannis Baptistæ, hoc est VII Kal. Julii, ad persuasionem
Domini Latini Ostiensis Episcopi, [quomodo electus 25 Iunii,] & post
recessum Regis, vota sua dirigunt Cardinales in quemdam Eremitam de Abrutio,
cujus nomen Frater Petrus de Murrone, ipsumque in summum Pontificem eligunt,
qui vocatus est Cœlestinus V. Hic Regi Carolo multum devotus in quadam saya
suum habuit habitaculum; vir maximæ abstinentiæ & orationis, totus Deo
consecratus. Recepto igitur Decreto ad, instantiam Regis & suorum ac totius
regionis, Papatum recepit, venitque Aquilam: ubi tunc figit sedem, ibidemque
consecratur, & coronatur: fueruntque in sua coronatione plusquam duo millia
hominum, & ego interfuit. Fecit autem statim post hoc ad petitionem Regis
unam magnam ordinationem Cardinalium, [Aquilæ coronatus sit,] inter quos tres
fuerunt de Regno, videlicet Dominus
Landulphus de Neapoli, unus de Ordine suo qui vocatus est Dominus
Thomas, tertius autem fuit Archiepiscopus o Beneventanus, qui ante fuerat Abbas
montis Cassini: fecit & Cancellarium Regis Dominum Guillelmum de Pargamo,
fecit & Dominum Joannem Monachi, & Archiepiscopum Lugdunensem, &
Archiepiscopum Bituricensem: primus vocatus Dominus Beraldus de Glotho, &
factus est Albanensis; secundus factus est Prænestinus. [jussis illuc ad se
venire Cardinalibus;] Sed attendendum, quod ipso creato simul cum Decreto
Cardinales litteras eidem transmittunt, & suæ Sanctitati significant, ut ad
locum commemoratum, ubi sua facta erat electio, dignaretur venire: ille vero ad
instantiam Regis venire recusabat, quinimo eisdem mandavit ut ad ipsum venirent.
His igitur peractis Dominus Latinus graviter infirmatur, in quo totum pondus
incumbebat super electione Cælestini. Hic enim Dominus Latinus vir fuit magnæ
religionis, & sanctitatis, & ex devotione specialiter conjunctus fuerat
Fratri Petro de Morrone, [sicut mortuo Card. Latino,] eidemque singulis annis a
tempore suæ notitiæ specialem eleemosyna transmittebat; suosque Confratres qui
morabantur Romæ, ubi claustrum habebant prope sanctum Petrum [juvabat.] Ex hac
ergo familiari devotione & confidentia bonitatis fuit motus ad suadendum de
ipso ut assumeretur in summum Pontificem. Aggravatus igitur ægritudine moritur Perusii,
de quo magna & virtuosa dicuntur, & exemplo digna. Sed redeundum est ad
Cælestinum, quia sibi persuaderi non potuit ut veniret Perusium, sed in Aquila
aliquo tempore pedem fixit. Tantus autem fuit ibidem concursus ad ipsum de
villis & castris, quod stupor erat videre; quia magis veniebant ad suam
obtinendam benedictionem, quam pro Præbendæ acquisitione: unde oportebat eum
sæpius ad fenestram accedere, [omnes fecerunt.] ad benedicendum populum victus
ipsorum clamoribus: quod & ego vidi, & præsens fui quando ista fiebant.
Interim autem Cardinales aliqui præcedunt ad Papam, aliqui subsequuntur versus
Aquilam: Ultimus tamen adveniendus fuit Dominus Benedictus Gajetani: &
dubitabatur quod non veniret, quia Regem verbis offenderat in Perusio: Venit
igitur ultimo, & sic scivit deducere sua negotia, quod factus est quasi
Dominus Curiæ.
[20] His igitur sic
deductis, quamvis Cælestinus faceret opera sancti viri, quia per statum
Pontificalem non recesserat ab innocentia primi status, [Interim officialium
fraude sæpe deceptus,] sed eadem humilitas, eadem puritas perseveravit in ipso,
licet modus vivendi esset immutatus propter dignitatem; decipiebatur tamen in
suis Officialibus, quantum ad gratias quæ fiebant, quarum ipse notitiam habere
non poterat; tum propter impotentiam senectutis, quia ætatis decrepitæ; tum
propter inexperientiam regiminis, circa fraudes & hominum versutias, in
quibus Curiæ multum vigent; unde inveniebantur gratiæ aliquando factæ tribus,
vel quatuor, vel pluribus personis; membrana etiam vacua, sed bullata. Hoc
igitur percipientes quidam de Collegio jam incipiunt querulari, & Ecclesiæ
fluctuationem attendere, ac etiam eidem Pontifici insinuare, [monetur cedere
Papatu.] sub prætextu suæ sanctitatis, quantum sibi periculum imminebat.
Interim autem Rex Carolus, ut tradunt, ordinavit cum Cælestino, sive cum
beneplacito Collegii factum est, quod Curia transferretur. Neapolim. Vadens igitur
illuc multum stimulatur ab aliquibus Cardinalibus quod Papatui cedat, quod
etiam Roma sub ipso periclitatur, & sub eo confunditur. Quibus stimulis
concitatus sanctus Pater [cogitabat Papatui cedere]. Quod cum Rex perpendisset
& Clerus, mandat fieri processionem a majori Ecclesia usque ad Castrum
Regis, cui processioni ego interfui: ubi convenerunt multi Episcopi Regionis,
omnes Religiosi, & totus Clerus. Cumque pervenisset processio ad dictum
Castrum ubi dictus Pontifex morabatur, exclamavimus more solito pro
benedictione. [Ne id faciat supplicant Neapolitani,] Ipse vero pro reverentia
processionis ad fenestram accessit cum tribus Episcopis. Data igitur
benedictione, unus Episcopus processionis prædictæ a sancto Pontifice
audientiam petit, loquens in persona Regis & totius Regni, quantum ad
Clerum & populum, me præsente, supplicans humiliter eidem, vice &
nomine omnium supradictorum, voce altissima & tubali (quia processio tota
audiebat inferius in platea Papa autem superius in fenestra) quod cum ipse esset
gloria dicti Regni, [eumque permovent:] nulla persuasione ad resignandum
consentiret. Ad quæ verba ex mandato Papæ unus ex ipsis, qui cum ipso erant,
respondit; quod non intendebat, nisi aliud appareret unde conscientia
urgeretur. Tunc dictus Episcopus prolocutor pro Rege & Regno alte incipit,
Te Deum laudamus, & sic inde ad propria redeunt; quod fuit quidem, ut mihi
constat, circa festum Beati Nicolai.
[21] Hoc autem non
obstante adhuc aliqui Cardinales mordaciter infestant, quod in periculum animæ
suæ Papatum tenebat, [sed resumpto cessionis consilio,] propter inconvenientia
& mala quæ sequebantur ex suo regimine. Ad quæ verba movetur Sanctus, &
sic incipit amicos consulere qualiter hoc fieri posset: & inde postea ad
paucos dies, hoc est [decem dies ante] Natale Domini, Papatu cedit in manibus
Collegii: quam [cessionem] & ipsum Collegium dicitur acceptasse. Ante istam
autem cessionem, de consilio & assensu suorum Fratrum, Constitutionem
facit, quod Papa potest in certis casibus resignare: quam Constitutionem
Bonifacius VIII successor ejusdem autenticat, [eam licere decernit facitque,]
& confirmat in VI lib. de Renuntiatione cap. I & ipsum factum Clementis
I, de quo actum est supra de quarto Pontifice, etiam fidem facit. Post
cessionem autem ad modicum tempus, juxta formam Decreti; ad electionem alterius
procedunt præsente Rege Carolo Neapoli in Vigilia Nativitatis Domini in Dominum
Benedictum Gajetani vota sua dirigunt, & in summum Pontificem assumunt,
& Bonifacius VIII vocatus est, [& eligitur Bonificius Papa 8:] anno
videlicet Domini MCCXCIV. Sedit autem Cælestinus a VII Kal. Julii, u usque ad
XIX diem vel circa Decembris. Volens autem de Curia recedere & ad eremum
transire, fugam iniit; sed Bonifacius post ipsum nuntios seu veredarios
transmittit ad ipsum detinendum, & inventum ipsum reducunt, ac in custodia
ponitur & tenetur, pro cavendo scandalo Romanæ Ecclesiæ, quia apud aliquos
mussitabatur an cedere potuisset, & sic poterat schisma in Ecclesia
generari. Tentus igitur in custodia, non quidem libera, [sub quo in custodia
mortuus Petrus,] honesta tamen, in castro, ut dicunt, Fumonis XIV Kalendas
Junii moritur, & in quodam monasterio sui Ordinis, quod dicunt Antonii,
retro altare sepelitur, anno Domini MCCCV, ut tradunt. Hic vir sanctus longo
tempore eremiticam vitam duxit, multosque discipulos bonos fecit: de cujus
Canonizatione facienda postmodum apud magnos viros in Romana Curia solicitudo
incubuit, ac longo tempore duravit. [a Clemente 5, canonizatur an. 1313.] Demum
datur examinatoribus in Curia per Clementem, ad instantiam Regis Franciæ &
aliorum Principum, super vita & miraculis ejus; ac investigatis &
inventis, & per Collegium approbatis, dictus Clemens ipsum Sanctorum
Catalogo adnotavit sub nomine sancti Petri Confessoris; per quod nomen etiam sua
cessio approbatur. Actum est apud Avenionem anno MCCCXVI, a transitu ejus anno
x, vel XI, fuitque instituta ipsius festivitas celebranda XIV [Kal. Junii] qua
die ipse migravit ad Dominum.
[22] Hactenus
Ptolomæus Lucensis in Historia, corrigendus in numeris annorum, [Calculus
annorum vitiosus in Ptolomæo,] tam hic, ubi annum mortis notat; quam in
Annalibus, ubi agit de Columnensium rebellione. Hunc autem in iis quæ solum
sermone vulgi absens didicit, non fuisse accuratißimum, juvabit observare, ut
quando ad XXX Maji agendum erit de jure S. Ferdinandi Regis ad regnum Castellæ,
ex parte matris Berengariæ, ut inter natas Alfonsi primogenitæ; minus angat
ejusdem Ptolomæi auctoritas, centum annis post rem gestam scribentis, Blancæm
primogenitam fuisse. Interim eum, qui Ptolomæi errorem efficacißime corrigit,
Guilielmum de Nangiis, nonnihil seniorem, [corrigitur a Guilielmo de Nangiis,]
audiamus. Post duorum, inquit annorum, trium mensium & duorum dierum
Ecclesiæ Romanæ vacationem, centesimus nonagesimus sextus Cælestinus quintus
præsidet. Hic Fr. Petrus de Morone antea dictus, natione Apulus, Monachus &
Pater cujusdam tenuis Religionis ab eo institutæ, quæ S. Petri in Montibus
appellatur, apud Sulmonem Aprutii vitam arctam eremiticam ducebat. Hic etiam
vir magnæ humilitatis, sanctæ conditionis & famæ celebris, ætatis ut
putatur annorum septuaginta & amplius, validus tamen & compos,
litteraturæ quidem modicæ, sed discretionis bonæ & alicujus experientiæ, ex
insperato, cum Cardinales viderentur super electione Papæ in sua discordia
obstinati & confirmati, & tunc ad tractandum de electione non
convenissent, nec alias umquam de ipso Fr. Petro eligendo mentionem aliquam
habuissent (quodam Cardinali de fama & sanctitate ipsius in communi
Consistorio incidenter aliqua referente) divina, prout creditur, inspiratione,
unanimi cunctorum voto, cum lacrymarum plurima effusione, in summum Pontificem
est electus: Deinde addit Circa Dominicum Adventum Cælestinus Papa, nescio quo
ductus spiritu, in pleno Consistorio coram cunctis, annulum, mitram &
sandalia deponens, omni Papali officio & beneficio totaliter renuntiavit.
Post quem centesimus nonagesimus septimus Bonifacius octavus, natione Campanus
præsidet. Hic Cælestinum Papam depositum, volentem ad locum unde assumptus
fuerat redire, minime permisit, sed honorifice fecit eum diligenti custodia in
loco tutissimo custodiri. Denique, anno MCCXCVI. Cælestinus Papa depositus,
diem clausit extremum.
[23] Annis circiter
quadraginta post mortem S. Petri Franciscus Petrarcha, sui temporis Poeta
Rhetorque clarißimus, [Petrarcha in libro de Vita solitaria,] opus de Vita
Solitaria composuit, ingenio suo dignum: in cujus operis lib. 2, cap. 17 cum
egisset de S. Petro Damiani, qui ab eremo ad Cardinalatum abstractus, ad eamdem
postliminio rediit; Hujus, inquit cap. 18 Petri clarissimum faceret raritas
ipsa contemptum, nisi eum Petri alterius Romani Pontificis, [laudat cessionem
Petri,] quem Cælestinum dixerunt, recentior contemptus & clarior
obscurasset: qui Pontificatu maximo, velut mortifero fasce, deposito, in
antiquam solitudinem tam cupide repedavit, ut hostili compede liberatum
crederes. Quod factum solitarii sanctique Patris, vilitati animi quisquis volet
attribuat: licet enim in eadem re pro varietate ingeniorum, non diversa tantum,
sed adversa sentire. Ego imprimis, & sibi utile arbitror, & mundo:
utrique enim, propter inexperientiam rerum humanarum, quas multa divinarum
contemplatione neglexerat, longumque solitudinis amorem, periculosa esse,
anceps & turbida poterat altitudo. Nam quid Christo visum sit, miraculum
quod per eum Deus ostendit, die qui post renuntiationem primus illuxit, indicio
est: quod profecto non fieret, si quod gestum erat Divinitas non probaret. Ego
prorsus altissimi cujusdam & liberrimi, & jugum nescientis vereque cælestis
animi factum reor; atque ita sentio, non potuisse id ab homine fieri, nisi qui
res humanas justo pretio æstimasset, quique tumidum fortunæ caput pedibus
subjecisset. Ambrosii patrocinio locus eget, [ex mente S. Ambrosii ad
Demetriadem,] ex eo præsertim libro, quo ad veræ humilitatis observantiam
sacram Virginem Demetriadem cohortatur. Non, ut dilectores (inquit) hujus
seculi putant, parvi cordis aut segnis est animi terrenas opes spernere,
honores occiduos fastidire; nec ibi gloriam quærere, ubi laudatur peccator in
desideriis animæ suæ, & qui iniqua gerit benedicitur. Unde si vere
intelligatur contemptus iste rerum præsentium, ad quæ tendat, & qualia
concupiscat; nihil hujusmodi mentibus rectius, nihil invenietur erectius; quæ
sacratissimis desideriis universa transcendunt; neque ad ullam creaturam,
quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium atque
invisibilium ambiunt Creatorem, cui appropinquare clarescere est, quem timere
gaudere est, cui servire regnare est.
[24] Hujus præconio
laudis, quis usquam quæso, seu quis unquam dignior Cœlestino? Reliquerunt alii
naviculas suas ac retia, alii possessiunculas, alii telonium, alii etiam regna
vel regnorum spem, secutique Christum Dominum, facti sunt Apostoli, facti sunt
sancti & amici Dei; [ab animi magnanimitate,] Papatum vero, quo nihil est
altius (rem tam exoptatam, tamque mirabilem, ut ab admiratione ac stupore y
dictum ferant) quis ulla ætate, præsertim ex quo tanto in pretio esse cœpit,
tam mirabili & excelso animo contempsit, quam Cælestinus iste? pristinum
& nomen, & locum, & amicam bonis moribus egestatem appetens; atque,
dum cælum suspicit, terræ immemor? Quem in statu quolibet æque Deo placitum,
quis non videt, qui mira ejus opera, sed alio digna stylo, trifariam distincta
perlegerit, quæ gessit, aut antequam ascenderet, aut postquam descendit, [quam
Deo placuisse,] aut dum sedit? Quid miri autem si virtus operum non defuit,
cujus & animi tenor unus, & qua licuit vitæ mutatio nulla fuit? Si
quidem in supremo rerum culmine, & intra augustissimum ac papalem thalamum,
angustam sibi eremiticamque cavernulam meditatus, in alto humilis, inter turbas
solitarius, inter divitias pauper vixit. Adde quod & statim ab initio
tentavit fugam, cum discipulo quodam suo Roberto Salentino, tunc juvene; sed
inopinata & subita populi multitudine circumventus, cum evadendi nulla spes
esset, in discipulum versus quæsivit, an se ad excelsa tractum & coactum
sequi vellet? Ille autem, qui a Magistro didicisset mundum spernere, Christum
vero & quibus ad Christum itur virtutem, [monstravit a morte visus Roberto
Salentino.] pacem, silentium, & solitudinem amare; Quæso, ait, ut labori
& periculo meo parcas, meque potius cellæ inopis & tuti otii
successorem, quam divitis ac solicitæ gloriæ participem velis. Quod &
factum est. Substitit enim, Patre Romam abeunte: cujus non multo post animam, e
carcere gemino, ad sidereas scandentem sedes conspexisse dicitur; ignarus
rerum, & miraculo stupens, atque interrogans, An se tunc etiam sequi, an
quid aliud agere juberet? quem ille ut in solitudine perstaret, admonuit; &
sic cælum petens, inter verba disparuit. Discipulus autem ille consilii memor,
usque ad tempora nostra perveniens, & dierum plenus, ante hos paucos annos
post Magistrum obiit, magna quidem apud suos sanctitatis opinione &
mirabilium fama operum relicta.
[25] Sed ad
Cælestinum redeo, cujus ascensus quam mœstus quamque contra animum suum esset,
descensus lætus & spontaneus declaravit. [Cessit autem lætissimo animo,]
Audivi narrantes qui viderunt, tanto illum fugisse cum gaudio, eaque signa laetitiæ spiritalis oculis ac fronte gestantem, dum a conspectu Concilii, jam tandem sibi
redditus ac liber, abscederet; quasi non humerum blando oneri, sed collum diris
securibus subduxisset, utque ejus in vultu nescio quid Angelicum reluceret. Nec
immerito: norat enim quid repeteret, nec quid dimitteret ignorabat. Certe a
laboribus ad requiem, ab insanis disceptationibus ad divina colloquia remeabat:
linquebat urbem; ibat animo, & (nisi Successoris fastus obstaret) pedibus
ibat in montem, hispidum fateor ac præruptum, sed unde sibi planum iter esset
ad superos: cum quo utinam vixissemus! Quod idcirco præcipue de hoc uno, inter
tot solitarios, optaverim, quia nusquam rei optatæ propinquius votum erat.
Neque enim magno disjungimur intervallo, modicumque vel cunctandum illis, vel
nobis accelerandum fuit, ut iter hoc vitæ pariter ageremus, quod ille cum
patribus nostris egit. [cui se comitem fuisse optat auctor.] Et quam brevi
spatio temporis per omnem Italiæ tractum usque ad Alpes! quot ab eodem
instituti Ordinis conventus sacri! jamque (ut audio) Alpes ipsas devotio
propagata transcendit, durat religiosa successio, durabitque: & quos in
solitudine genuit, vivunt nati; cum in palatio geniti, quosque vel ad Ecclesiæ
Cardinem vel ad alios gradus extulit, jam pridem omnes obierunt: tanto
stabiliora sunt sacræ solitudinis fundamenta, quam sæculi, Irrideant licet,
igitur, qui viderunt, quibus præ fulgore auri & purpuræ squalidus opum
spretor & paupertas sancta sordebat: nos hominem hunc miremur, interque
rarissimos numeremus, damnumque vocemus non vidisse, cujus visio lucrum ingens,
exemplumque clarissimum præstare poterat, altioris vitæ confragosa tentantibus.
Ceterum præsens fama, consecratumque viri nomen, & laudatoribus suis favent,
& arguunt insultantes. Gratias autem Deo, tam magnanimes facti sumus, ut
hos duos Petros æmulis [non] carituros, & pusillanimitatem hujuscemodi sine
exemplo nostri temporis [nequaquam] futuram, speremus.
ANNOTATA.
In Ms. Riccii hic
præfigitur Titulus, Fides undecim Cardinalium, qualiter Fr. Petrus de Morrone
fuit electus Pontifex in anno 1294.
Latinus compellatur
Frater, quia fuit Ordinis Prædicatorum; uti & Card. Marthæus Ordinis
Minorum.
Geraldus, & in
epitaphio apud Vghellum Gerardus, de quo aliisque hic nominatis Cardinalibus
legi poterit Ciacconius.
Ita Ms. Riccei.
Faber, omissa voce Sermonis, legit, ponderaremus.
Beraldus de Gout,
Archiepiscopus Lugdunensis, mox a Cælestino creatus Cardinalis Albanus: infra
de Glotho cognominatur a Ptolomæo Lucensi.
Leonardus Mancinus,
Episcopus Urbevetanus, Archiepiscopus Sipontinus.
Faber perperam
legit & impreßit Portuensem, non animadvertens, Cardinalem ex primariis
unum, non fuisse ultimo loco post Episcopos nominandum: Pactensis autem ac
Liparensis in Sicilia Episcopus Pandulfus hic fuit, usque ad an. 1296, juxta
Rocchum Pyrrhum.
Faber corrupte
Aleapolionis, ac deinde Mandagato.
Carolus
Andegavensis, frater S. Ludovici Regis Galliæ, cum suis Gallis Sicilia
expulsus, & tunc in hodierno Neapolitano regno degens.
Saya, an silva
Appulis sit nescio.
In Annalibus
additur tam Cleri quam populi, sed exprimitur enormis multitudo plusquam
ducentorum millium.
Landulphus
Brancatius Neapolitanus interfuit creationi Clementis V an. 1305.
Fr. Thomas de Ocra,
mortuus an. 1300 antea Abbas S. Ioannis, Ordinis Cælestini, cujus ut Beati
Vitam Telera describit.
Joannes de Castro
cæli, monachus quidem Caßinensis & Præpositus S. Benedicti de Capua fuit,
prius quam anno 1282 crearetur Archiepiscopus Beneventanus: sed numquam Abbas.
Guilielmus Longus
Bergomensis, cujus laudes fusius prosequitur Ciacconius, in eo tamen recte
correctus a successoribus & recognitoribus operis, quod ab eo crediderit
compositum sextum librum Decretalium: Epitaphium Oldoinus addidit, qui etiam
correxit errata Ciacconii circa Ioannem prænominatum.
Simon de
Bello-loco, Archiepiscopus Bituricensis ab anno 1280.
Latinus mortuus est
die 10 Augusti.
In Annalibus
expreßius sic legitur: Interim autem Domnus Jacobus de Columna & Domnus Petrus
(etiam de Columna) & Domnus Hugo de Belliomo, Aquilam vadunt, factique sunt
Domini Curiæ: quod alii Cardinales videntes, Aquilam properant. Tunc venit
Aquilam Domnus Benedictus Cajetani, qui postea Bonifacius sequens, de quo
credebatur quod non gratiose ibi videretur, eo quod Regem Carolum Perusii
multum exasperasset: qui statim suis ministeriis & astutiis factus est
Dominus Curiæ & amicus Regis.
Ego Cælestinus Papa
V, motus ex legitimis causis, id est, causa humilitatis & melioris vitæ
& conscientiæ illæsæ, debilitate corporis, defectu scientiæ &
malignitate plebis, & infirmitate personæ, & ut præteritæ consolatione
vitæ possim reparare quietem; sponte ac libere cedo Papatui, & expresse
renuntio loco & dignitati, oneri & honori, dans plenam & liberam
facultatem ex nunc sacro Cœtui Cardinalium eligendi & providendi, dumtaxat
Canonice, universali Ecclesiæ de Pastore. Auctor formulæ creditur idem fuisse,
qui & consultor Pontificatus abdicandi; cui etiam tribuitur Constitutio,
definiens ejusmodi abdicationem licere, exemplo Clementis Papæ, prout ea
Constitusio allegatur a S. Antonino.
Ms. nostrum:
Seditq; quasi anno dimidio, ipse siquidem in Vigilia S. Luciæ cessit Papatus
onere. Si tamen a die suscepti Pontificatus, ut eo fiebat tempore, subducatur
illius spatium, solum a dimidio Iulio ad 12 Decembris menses circiter quinque
invenientur: a die autem Consecrationis non nisi menses 3, dies 15.
Est hoc ex epistola
84, Ambrosio quidem adscripta, sed Prospero Aquitano a multis adjudicata.
Omissam bis negationem,
huic loco necessariam, restituisse me credo ex mente Auctoris; qui quam vere ex
animo solitudinem prædicaverit, probat ipse illius recessus in Vallem-clausam
prope Avenionem, ubi profitetur omnia fere opera sua vel scripta vel concepta.
CAPUT IV.
Summarium miraculorum ante Papatum
ex Ms. Italico Neapolitano.
[26] Postquam
Canonizationum solennium causas ad Apostolicæ Sedis unius judicium detulit
universalis Ecclesiæ consensus, [In Summarii ipsius Italica Epitome
referuntur,] seculo circiter XII; ordinata paulatim ratio est, quo tanta res
via quam potest certißima tractaretur, cœptique ex Commißione Apostolica fieri
ipsis in locis Processus, ad audiendas juratorum Testium depositiones. Quia
autem eo modo contingebat Depositiones istas, in forma probanti ac sigillatim
acceptas, in magnam scripturarum molem excrescere; hoc etiam provisum prudenter
est, ad Iudicum laborem sublevandum, ut eorumdem Processuum Summarium aliquod
conficeretur, aptum in ordinem referens capita & articulos veritatum, a Testibus
declaratarum, additis breviter nominibus ac numero Testium. Geminum hujus
praxeos exemplum nobis offert hic dies XVIIII Maji; unum in præsenti Sancto, de
quo testatur Marinus, non solum Processus haberi atque a se visos lectosque
esse, sed etiam eorumdem Summarium in suo Aquilano conventu; alterum in S.
Yvone Presbytero, annis LIII post S. Petrum Cælestinum canonizato. Posteriorum
ecgrapha ipsi vidimus & habemus: de prioribus Marino iisdem uso credimus.
Ipsius tamen Summarii Epitomen quamdam, Italice jam olim descriptam Neapoli
reperimus, apud Patres Theatinos inter Collectanea P. Antonii Carccioli, in qua
refertur sola miraculorum substantia, cum nominibus personarum quibus
acciderunt, prætermißis nominibus testium, visaque est nobis res digna, quæ Latine
reddita in hac Sylloge, præmitteretur Bullæ Canonizationis, ad eadem miracula
rite examinata atque probata se referenti. Dividantur autem miracula illa in
tres classes, secundum ordinem temporis quo contigerunt, videlicet, ante
Papatum, post Papatum, atque post mortem: ut videatur hic esse tractatus supra
indicatus a Petrarcha, remittente lectorem ad mira Petri opera, trifariam
distincta, sed alio digna stylo. Sunt autem prima ante Papatum circiter
quinquaginta miracula.
[27] Catania, uxor
Notarii Joannis Riccardi & filia Mag. Benedicti Medici Sulmonensis, facta
omnino cæca, nec spem ullam habens visus recuperandi, cum devote ipsi Sancto
afficeretur, [illuminatæ cæcæ duæ,] cujus predicatione vir suus a vita
dissolutissima fuerat ad meliorem conversus, ab eodem miraculose illuminata
est. Trotta etiam Benedicti, de Castro-Sangrio, oculorum luce privata eamdem
recepit signo Crucis super ipsos per Sanctum formato. Item Jacobus a S.
Euphemia, diœcesis Teatinæ, visu orbatus adductusque ad Sanctum cum magna devotione,
ejus meritis & oratione cæcitate liberatus est. Et Petrus Ser. Joannis Mag.
Petri de Sulmona oculo dextero videre cœpit, quod ante non poterat, statim ac
fuit a Sancto signatus. [& plurium oculi curati,] Nicolaus, filius
Sermentinæ Joannis Palumbi de Sulmona, oculo altero cæcus, & devote
adductus Sancto, meritis & precibus ejus curatus est. Matthaeus, filius Sinibaldi de
Caramanico, dextrum oculum pano & caligine obfuscatum habens, claritatem ejus accepit, signo Crucis per Sanctum super se formato:
Simili cosignatione visum, quo divino judicio privatus erat, recepit Justinus
Antonius de Serra-monacesca, ad Sanctum devote a parentibus ductus.
[28] Angelo
Joannis-Alberti de Sulmona crus sinistrum
incurabili plaga affectum emarcuerat, sed a Sancto fuit in instanti
curatum. Thomas Egualdieri de Rocca-Morici claudus, contractus, [item contracti
& paralytici:] & toto corpore tumefactus ac plenus doloribus; manibus
etiam tam inutilis ut nihil iis apprehendere posset, signo Crucis ab eodem
sanitatem accepit. Item Berengarius Valeriani, per quinquennium contractus nec
absque ferulis incedere valens; & Benedictus Roberti de S. Valentino,
membris omnibus paralyticus, Dei virtute & meritis Sancti fuerunt curati.
Guilelmus de Colalto usum tibiarum inflatione quadam amiserat, ut nec ambulare
nec stare posset: per somnum edoctus, quod si ad Sanctum accederet sanandus ab
eo esset, ad eumdem portari se fecit, & voti compos factus est. Thomas
Guilielmi de Luco, a cingulo deorsum quinque annis paralyticus; alius etiam Thomas,
biennio incurvatus & contractus cum ingenti capitis cruciatu; adducti ad
illum, signo Crucis erecti fuerunt. D. Granata, uxor Judicis Leonardi de
Sulmona, brachio digitisque contracta per quadriennium; & filius ejus
Marinus hecticus, depositus a medicis; meritis ejusdem sunt liberati. Nicolaus,
filius Benedicti Thomæ de Sulmona, contractus a ventre usque ad plantas pedum,
adeo ut trunci instar nullum amplius sensum membrorum inferiorum vel usum
haberet, sanitatem obtinuit per preces Sancti.
[29] Fredericus,
filius Francisci Cavalerii de Castro Sangrio, a nativitate surdus ac mutus,
ipsa qua Sanctum accessit hora, ductus a patre, auditum & loquelam accepit.
Joannes, filius Isabellæ Juliani de Bajano, [muti, surdi,] similiter a
nativitate mutus & claudus annis duodecim, mox ut coram Sancto stetit,
isque supra eum Crucis signum formavit, utroque malo liber fuit. Stephanus
Gerardi Valentini de Acciano, amisso sanæ mentis usu, cum saxo percussus
fuisset, Deo ac Sanctis maledicere & quoscumque posset percutere solitus,
licet catena ad collum alligata vinctus teneretur, etiam loquelam amiserat:
violenter autem protractus a parentibus ad Sanctum, miraculose curatus est
& statui pristino restitutus. Item Romanus quidam ab urbe Roma, nihil
omnino loqui valens, loquelæ usum continuo accepit. Nicolaus etiam filius
Galitiæ, uxoris Joannis Pelosi de Sulmona, mutus a nativitate sua, per signum
Crucis. Joannes similiter, filius D. Aulentis, Uxoris Jacobi Cavazeje, mutus a
nativitate & pedibus mancus, sic ut insistere iis nequiret & toto fere
corpore inutilis videretur; deportatus ad Sanctum, per orationum ejus suffragia
miraculose loqui cœpit & invocare matrem, ac pedibus liberis valenter
ambulare. Bartholomæa denique Riccardi Berardi de Rocca-murici, ab utero muta
& a cingulo deorsum paralytica, sic ut neque movere sese de lecto nec
juvare ullatenus posset sine alterius adminiculo; cum decem annis in ea
calamitate mansisset, tandem delata ad Sanctum eique commendata, insuetam
continuo vocem & gradiendi facultatem obtinuit.
[30] Bartholomæus
filius D. Gemmæ, uxoris qu. Pamphilii de Riardo, [item leprosus,] cujus vultum
infirmitas quædam corrodens nec non alias corporis partes sic exedebat ut
leprosus ab omnibus judicaretur, & a medicis desperata ejus salus
haberetur; cum devotione adductus Sancto, plenissimæ sanitati est redditus. D.
Franciscæ, [exulcerata,] filiæ D. Gentulucciæ Berardi, sororis Ser-Alexandri de
Sulmona, pes sinister sic erat infistulatus, ut pluribus plagis hians ipsam
vitam infirmæ in periculum adduxisse crederetur, quia toto triennio curari non
potuerat. Cumque desperantibus curam medicis præsentata esset ad Sanctum, &
is triplici Cruce plagas signasset, mox ambulare incœpit: atque intra paucos
dies sic curata fuit, ut neque cicatrix quidem ullius vulneris appareret. Mag.
Gualterius Thomæ de Caramanico Presbyter iliaca passione & arenarum
doloribus cruciabatur, a quibus per Sancti orationes plane liberatus est:
sicuti etiam a morbo epileptico Nicolaus, [epilepticus,] dictus Zuatellus de
Sulmona, cum devote petiisset benedici a Sancto, nec ullam aliam spem haberet
consequendæ sanitatis. Elisabetha quoque, filia D. Bartholomææ uxoris Notarii
Bonhominis de Sulmona, [herniosa,] cum gravi & periculosa infirmitate
rupturam in inguine patiens, cui mederi ars nulla per triennium valuerat,
meritis suffragiisque ipsius integerrime convaluit.
[31] Nicolaus,
filius Meliorati Joannis de Sulmona, scabiosus in facie ac veluti leprosus,
similiter sanatus est: [scrofulosus,] uti & filius Petri Baldini de
Sulmona, æque dictus Nicolaus, cui maxillæ & guttur sic obsitum erat
scrofulis, ut absque grandi difficultate nec manducaret nec biberet, essetque
positus extra spem salutis; oblatus Sancto ipsique de peccatis confessus, &
in affectis partibus Cruce signatus. D. Florentia, uxor Mag. Joffredi
aurificis, & filia Judicis Philippi de Sulmona, [hectica,] hecticæ
infirmitatis diuturnitate exhausta decumbebat, citra spem salutis deposita a
medicis: quæ cum ad Sanctum se devote vertisset, suoque corpori imposuisset
lineum pannum sibi ab eo missum, continuo ac miraculose in pedes erecta
ambulavit. Mag. Andreas Bartholomæi de Sulmona, [herniosi duo,] ex gravi lapsu
inferne ruptus, citra gravem molestiam ambulare non poterat, neque spem habebat
in medicis reliquam: verum contactus a Sancto & Cruce signatus, liberum
sese subito sensit. Similem rupturam cum pateretur Onuphrius, filius Petri
Molinarii de Sulmona, ex simili lapsu sibi relictam, simili etiam modo est a
Sancto curatus.
[32] Petrus Tani
Hospitalarii, brachium obstipum habens continuoque attractum, devotione erga
Sanctum accensus ipsum adivit: [brachio attractus,] & jussus signo Crucis
seipsum signare, eodem quo se signavit momento temporis dimissus est ab
infirmitate illa. Jacobacius, filius Bartholomæ Amici de Sulmona, pene ab utero
matris epilepticus, idque adeo graviter ut uno quandoque die ter collaberetur,
[epilepticus,] omnesque consanguinei sui mortem ei pro solatio optarent potius
quam vitam; motus fiducia erga Sanctum, adivit ejus cellam, & cum
benedictione tam efficaci recessit ut numquam tale quid passus sit. Gualterius
Joannis de Casali, [incurabilia apostemata,] apostema in inguine ferens, adeo
dilatatum & infistulatum, it stercora ei per vesicam æque ac per anum
egererentur, post annum infirmitatis sextum, signatus a Sancto & sanatus
est. Nicolaus Nicolai dextra in manu quinque annis tulerat scrofulam, ovum
gallinæ magnitudine adæquans, quam ei signo Crucis dissipavit Sanctus.
Bontempus de Serra-Monacesca, toto sinistro latere paralyticus & reliquo
corpore debilis, ambulare non poterat nec laborare: qui similiter Sancti
precibus meritisque adjutus fuit.
[33] Sanitas
Philipponis de Guardia-grelle, dæmoniacis sæpe agitatus & conterritus
spectris, [ore distortus,] nocte quadam cecidit, mansitque cum ore ex latere
uno ad aures distortus, sic ut horrori simul & stupori intuentibus esset;
itaque permansit hebdomadibus tredecim, nec unquam juvari ullo remedio potuit,
donec cum fiducia Sanctum adiit, eique confessus peccata injunctam sibi
pœnitentiam implevit: tunc enim restitutus ei in pristinum statum vultus est.
Fr. Bernardus de Montemilio ex Ordine ipsius Sancti, [energumeni liberati.]
diabolicis agitatus intemperiis, manu sua guttur cultello percussit, clamante
qui eum possidebat spiritu, Volo hic manere. Quo ad se adducto mandavit dæmoni
Sanctus, ut statim egressus discederet: at ille, Noli me, inquit, hinc
effugare, Petrucci. Hoc autem a multis Monachis intellectum fuit: sed cum
signum Crucis fecisset Sanctus, egressus statim infernalis hospes, dimisit
monachum etiam sanum a vulnere, qui multis postea annis vixit in Ordine, a
sanctitate insigni commendatus. D. Antonia de Pretulo, a maligno spiritu
vexata, quemadmodum evidentia monstrabant indicia, violenteque adducta ad
sancti Spiritus prope Sulmonam, ubi stabat Sanctus paratus ad Missam populo
dicendam; mox atque ab eo fuit Cruce signata, tres carbones evomuit, &
domum liberata remeavit. Alia energumena, in eamdem ecclesiam simili tempore
adducta, coram omnibus ibidem præsentibus exclamavit, Petruccius debet me liberare:
ad quam vocem conversus Sanctus formavit signum Crucis, liberamque dimisit:
quod idem eodem in loco pluribus mulieribus energumenis usu venit.
[34] Cum Fr.
Jacobus Pacentranus Ordinis Praedicatorum, adhuc juvenculus, [pane omni pauperibus erogato
plura reddita,] ivisset ad Sanctum ut divinum Officium cum eo persolveret in
loco S. Margaretæ, ubi is erat, ac deinde cum eodem
pranderet; oculis suis se vidisse asseruit, quod ibi non fuerint nisi tres
panes pro quinque personis. Dum autem simul essent ipse & Sanctus, pulsatum
ad ostium est a paupere, panem postulante pro Dei amore: quem ei dari Sanctus
jussit. Necdum vero compleverant Officium, cum similiter pulsavit pauper alius,
& panem quem petebat accepit; uti & tertius. Dum autem sic erogaretur
panis, apparuerunt ad portam duo viri ignoti & peregrini, onusti panibus,
nucibus & fructibus aliis, quæ omnia ibidem deponentes abierunt. Ostiarius
vero ea Sancto attulit, qui sumpta inde salutaris exhortationis occasione,
suadere suis cœpit, ne quando de auxilio divino desperarent, sed in eo positam
fiduciam haberent. Idem Fr. Jacobus præterea dixit, quod in Magellensi sancti
Spiritus monasterio cum Sancto fuerit, [alias pauci panes ad triduum
multiplicati.] cumque aliis duodecim Monachis in Quadragesima S. Martini,
quando appropinquante festo Nativitatis Dominicæ nihil aliud reperiebatur in
monasterio quam septem panes diversæ mixturæ, & duæ placentæ propter festi
solennitatem confectæ: quodque egressus de cella Sanctus fecit panes illos
placentasque dividi inter omnes, dando cuique portionem suam ut melius fieri
poterat. Notabat autem ipse testis & alii præsentes, non sufficere inter
tantos: contigit tamen miraculose ut die illo, qui Dominicus erat, bis fuerint
omnes illo pane satiati, nec non duobus diebus sequentis Lunæ ac Martis: atque
ita manifeste apparuit, id quod comedentibus superfuerat amplius fuisse quam
appositum erat: post festum autem Innocentium, plurimi ex illis partibus
advenerunt, non obstante rigore hiemis, cum pane aliaque necessaria annona,
dicentes ad hoc se excitatos a viris duobus, qui transierant clamantes,
Succurramus Fratribus qui sunt in monte, ne pereant fame.
CAPUT V.
Miracula in & post Papatum atque post mortem
ex eodem Summario Italico.
[35] Cum Papa
Cælestinus castrum Rajani pertransiret Neapolim versus, quædam mulier, Amata
nomine, benedictione ejus recuperavit usum membrorum & facultatem
gradiendi, quibus erat privata. [Adjutæ miraculo mulieres tres:] Angela,
Joannis Petri de S. Euphemia, a capite ad pedes tumens atque inflata, per annos
quatuor se movere non poterat nedum ambulare, spe insuper omni recuperandæ
salutis destituta mœrebat; cum fuit a sancto Patre consignata & sanata. D.
Maria, filia Conradi de Vairano, per biennium graviter vexata a dæmonibus,
& coram sancto Patre genuflexa, dum obiret plateas Neapolitanas, ejusdem
benedictione percepta nullam amplius ab iis passa molestiam est.
[36] Postquam autem
Papatui renuntiavit. Petrus Nicolai de Malapezza Venafranus, [curata cæcitas,]
amisso per morbum oculi utriusque lumine, ipsum recepit, Cruce per Sanctum
formata signatus. Puella de Miniano, membris omnibus contracta viribusque
destituta, adducta ad Sanctum, [paralysis,] simili modo sanata est. Joannes de
Lisa Sulmonensis, toto corpore dolens ac fere paralyticus, ita ut ægre se
posset manibus pedibusque reptanda promovere, liberam gradiendi facultatem
coram Sancto adductus etiam sic accepti. Mag. Gimundus de Vairano, [scrofulæ]
scrofulis ad gulam enatis gravatus, nec iis tollendis remedium ullum in humana
arte reperiens, accessit Sanctum, quando per Bonifacium Papam VIII successorem
suum abducebatur ab oppido Vestia: qui cum super eum signum Crucis formasset,
ex eadem hora cœpit minui malum, fuitque intra paucos dies omnino sublatum.
Robertina, uxor Ricciardi Hispani, grandibus scrofulis onerata ad gulam,
contulit se ad viam publicam in territorio Marzano, qua transiturus erat
Sanctus quando abducebatur Vestia, sicut jam dictum est; benedictioneque
percepta, liberata etiam fuit.
[37] Joannes,
filius Bartholomæi Angeli de Ferentino, gravibus pectoris angustiis arctatus ab
asthmate, sic ut aliquando integra hora laboraret in adducendo spiritu,
[asthma,] orationibus Sancti, ad quem adductus erat, & signo Crucis solutus
est ab illa infirmitate. Mulier quædam, male a dæmonio vexata violenteque
adducta ad ecclesiam S. Spiritus prope Foggiam, quando Vestia abducebatur
Sanctus, [Energumenæ 3 liberatæ,] Crucis signaculo fuit per eum liberata. Item
alia mulier, similiter vexata, per quam dæmon Latina æque ac vulgari lingua
loquebatur, ad viam publicam prope Teanum vi protracta, qua transeundum Sancto
erat, mundata est. Tertia denique, ad præsentiam Sancti conducta prope locum S.
Martini in Valle-gaudii, molesto hospite soluta fuit, benedictione suscepta.
[38] Cum S. Petrus
Cælestinus, in Castro Fumonæ de mandato Bonifacii VIII conclusus, gravissima
laboraret infirmitate, qua & mortuus est; in ipso mortis ejus articulo
apparuit, [Crux visa in morte,] & a multis ibidem præsentibus testibus visa
est Crux splendidissima pendere in aëre, in medio domus, id est supra portam
cameræ ubi Sanctus jacebat: quod prodigii instar habitum fuit, tanto certius
quanto conspicabilius pluries conversa in gyrum est, & majori diei parte
ibidem perstitit. Postea vero sequentia miracula contigerunt.
[39] Leonardus
Gualterii de Pectorano scrofulam gestabat supra oculum dexterum ad magnitudinem
amygdalæ adeo ut oculum aperire non posset: cum autem indies fieret grandior,
[Curantur, scrofula,] jamque annum unum sic processisset, attactu catenæ, qua
Sanctus accingi solebat, continuo evanuit. D. Philippa de Palena, a cingulo
deorsum contracta & paralytica spatio unius anni, gressuque privata:
[paralysis,] quæ eadem catena cincta, ad modum quo ipsa cingi solebat Sanctus,
sanitatem obtinuit miraculosam. D. Marca, filia Mariæ Leonis de Guarcino,
latere dextero paralytica, sic ut eo nec movere se nec portare quidquam posset,
adducta ad ecclesiam S. Antonii prope Ferentinum, ubi jacebat corpus Sanctum,
& posita supra ejus sepulcrum, subito sanata est. Item Romana, filia Philippæ
uxoris Nicolai Matthæi de Ferentino, brachio contracta & latere dextro
paralytica, nec manibus nec pedibus uti valens, magna cum devotione ad
sepulcrum delata, ibidem sanitatem impetravit. D. Lætitia, D. Clementis de
Ferentino, [& pedum impedimentum,] continua febri graviter laborans, &
insuper dextro latere paralytica, voto se obligans ad Sancti sepulcrum
visitandum, voti rea mox fuit. Petrus Mag. Jordani della Serucula Anagninus, in
dextera coxa tantum dolorem patiens ut ambulare non posset, neque pedes in
terra ponere: gressum recuperavit eodem adductus.
[40] Lætitia, filia
Leonardi Licaze de castro Mozoli diœcesis Anagninæ, per sex annos dextrum pedem
contracta, positaque supra sepulcrum Sancti, gratiam incessus expediti
consecuta est. Petrus, alias dictus Pietas de Ferentino, per quemdam morbum
intolerabili cruciatui junctum amiserat gradiendi facultatem, neque digitos
manuum adstringere poterat, sed membris omnibus contractus anno integro
manserat contractus: devotione autem erga Sanctum suscepta, & visitato ejus
sepulcro, ante illud totam noctem ferventer orando perseverans, sequenti mane
sanus apparuit. Jacobus, filius D. Mariæ Nicolai de Paterca, omnibus membris
contractus, devoteque ad sepulcrum Sancti delatus, supraque illud collocatus,
in conspectu omnium sanitatem recuperavit.
[41] Maria Ferraria
de Ferentino, apostemate inflata exindeque opinione omnium moritura, [sanati
varii infirmi,] ibidem etiam salvata est. D. Palma Gandolphi de Ferentino,
dolore capitis laborans, qui etiam collum ipsi in humerum detorserat, post
sesquiannum adducta ad sepulcrum, tam integre sanata est, ut ipso quo doluerat
capite deinceps ferre posset etiam grandes lignorum fasces. Fr. Joannes de
Buccani, ex Ordine ipsius Sancti, toto corpore dolens graviter atque contractus,
neque incedere valens nec quidquam eorum agere quæ solebat, velut inutilis
posthac futurus ab aliis Patribus delatus & sanatus est ad monumentum
Sancti. [contracti,] Petruccius, filius D. Bellutiæ Joannis Bartoli de Coccano
diœcesis Ferentinensis, manibus pedibusque & toto latere dextero
contractus, septem amplius annis infirmitatem istam toleraverat, quando
parentibus suis dixit: Ferte me ad Sanctum illum qui pueros sanat: ad eumque
deportatus convaluit. Thomas, filius Jacobi Thomæ Lucæ de Caramanico,
paralyticus & contractus, qui nec ambulare nec stare poterat, sed neque
loqui, desperatus a medicis, ad impositionem catenæ supradictæ statim
convaluit.
[42] Thomas, filius
Sulmontinæ, uxoris Bernardi de Sulmona vexatione diabolica vigorem omnem
corporis amiserat, nec loqui verbum poterat, nec ullam amplius spem salutis
habebat; [surdi,] sed devote adductus ad locum sancti Spiritus, ibique cinctus
catena ista, miraculose liberatus est. Nicolaus, filius Petri Gabolini de
Aletrio, duobus eoque amplius annis vermes patiebatur in auribus, malignum
humorem stillantibus: cujus caput cum esset devote reclinatum supra sepulcrum
Sancti, solutus omni incommodo fuit. Leonardus de Roxa, Aletrinus, similiter
caput sepulcro imponens, recuperavit auditum penitus deperditum.
[43] Odo, filius
Joannis Odonis de Ferentino, gravem incurrerat infirmitatem, quæ eum loquela
& gressu privarat, [mutus,] nec sinebat caput erectum tenere: cumque sic
mansisset uno anno & amplius, positus supra sepulcrum Sancti, visibiliter
fuit restitutus integræ sanitati. Fr. Petrus de Cere, Monachus S. Bartholomæi
de Trisulto Ordinis Carthusiani, infirmitatem patiebatur cardiacam adeo gravem,
[& cardiacus.] ut continuum toto corpore totisque visceribus sentiret
cruciatum, sibique videretur in horas expiraturus: duraverat tamen hæc ei
infirmitas totis duodecim annis & amplius, quando sumpta in meritis Sancti
fiducia venit ad ecclesiam S. Antonii, ubi ille sepultus erat, ibique triduo
mansit, & deinceps nullum incommodum sensit.
[44] Hugo, famulus
Prioris S. Bartholomæi de Trisulto, ferendo ulmum magni ponderis herniam
contraxerat in partibus genitalibus, adeo gravem ut nullum ei curandæ remedium
inveniretur: sed cum vovisset ad sepulcrum accedere & votum implesset,
[Curata hernia,] voti etiam sui consecutus est effectum, integram scilicet
sanitatem. D. Margarita, uxor Petri de Passano, & filia Angelellæ de
Ferentino, sex scrofulas ad guttur portabat annis duodecim, nec ab iis potuerat
quantiscumque remediis liberari. [& scrofulæ.] Verum cum eam ad sepulcrum
Sancti adduxisset Illustrissimus ac Reverendissimus Cardinalis Thomas ex Ordine
ipsius Sancti, & hujus catena illius gutturi ibidem esset admota; cœpit
ipso instanti decrescere molesta illa atque deformis appendix, intraque paucos
dies sic tota evanuit, ut nec vestigium quidem remanserit.
[45] Bartholomæus
Episcopus Ferentinas, & alii multi ejusdem civitatis incolæ, [Elevata ossa
suave olent.] qui cum ipso interfuerunt in disjunctione ossium S. Petri,
facienda ex voluntate & commissione Fratrum, in quorum potestate ipsa
erant, & ad petitionem populi Ferentinatis, ad illa honestius decentiusque
collocanda: in ipsa eorum contrectatione senserunt magnam odoris suavitatem
(qualis ex Sanctorum & Beatorum corporibus sæpe afflatur) quæ omnem aromatum
virtutem superabat. Hactenus Italicum Ms. Opportune autem sese offert hic nobis
Bartholomæus Ferentinas Episcopus, pro anno, quo hæc oßium sacrorum elevatio
contigit, MCCCVI, ad supplendum hiatum seriei Episcopalis apud Vghellum tom. I
Italiæ sacræ col. 727, nullum Episcopum nominantis, qui sederit inter Landulfum
anno MCCCIII vita functum, & Phillippum anno dumtaxat MCCCVIII confirmatum.
CAPVT VI.
Bulla Canonizationis & Translationis historia, ex
editione Fabri, collata cum Mss.
[46] Clemens
Episcopus, Servus Servorum Dei, venerabilibus Fratribus, universis
Archiepiscopis, Episcopis; ac dilectis filiis, Abbatibus, Prioribus, Decanis,
Archidiaconis, & aliis Ecclesiarum Prælatis, ad quos litteræ istæ
pervenerint, salutem & Apostolicam benedictionem. Qui facit magna &
inscrutabilia & mirabilia absque numero, [A Christo repletur Ecclesia novo
gaudio,] Dei filius, increata Sapientia, Verbum Patris; qui olim a principio,
una cum Patre & sancto Spiritu, ex nihilo mundum efficiens, dispositione
suavi convertit producta omnia, secundum gradus suis naturis congruos, cælum
replevit Angelis; hominem ad imaginem suam factum perfundendo gratia, sidereis
mansionibus dignum fecit; novissime diebus istis, antiqua innovando signa,
immutando mirabilia, stupendum miradumque opus ipse fecit Altissimus, gloriam
majestatis Divinæ clamans altisone, perfundens Sponsam suam Ecclesiam novo
genere gaudiorum. Ecce namque novi Confessoris insignia mundo prodeunt,
præclara merita mundi defluentis viatoribus patefiunt, sanctitatis ejus magnitudinem
grandia miracula proloquuntur, quæ ipsum probant indubie in deliciis Paradisi,
intra secreta Dei cubicula, plenam habere requiem post laborem. Et recte
quidem: nam qui in terris non cessavit magnifice de virtute progredi in
virtutem, dignus esse dignoscitur, [ob Sanctitatem S. Petri de Merono,] qui in
cælis, terras deserens, gloriam Domini revelata facie speculetur. Ob hoc
beatorum spirituum agmina exultant in gaudio, dum vir sanctus, solari fulgore
coruscus, ipsis inseritur; & de ipso portante gloriam, sacratus horum
numerus, quem cadentium ruina minuerat, integratur. Applaudunt & cæli, cum
ei gradienti in virtute sursum patulum præbent iter, ipsique regnanti Deus in
ipsis ætheream sedem parat. Plaudat ergo & jubilet canora voce sponsa Christi
mater Ecclesia, dum quem genuit unda baptismatis, & aluit ubere piæ matris,
quem & Patrem in mundo habuit & Pastorem, lætabunda gloriosum mittit ad
Superos: cum de se, horto irrigato divinitus, ipsum ut lilium candoris nivei,
ut vernantem rosam odoris eximii, festive divinis conspectibus repræsentat. O
quam felix es Provincia a Terræ Laboris, quæ probaris talem & tantum
produxisse palmitem, inhærentem firmissime Christi viti: cujus propagines odore
miræ sanctitatis diffuso extenduntur usque ad fines orbis, ejusque ex uvis
expressus vini liquor devotorum corda lætificans, ad amorem Dei mundanorum
mentes alllicit & inflammat.
[47] S. igitur
Petrus, de prædicta provincia Terræ Laboris traxisse fertur originem, ex
honestis parentibus, Catholicis & devotis. [qui a puero in eremo vixit,]
Hic edoctus cum Tobia Deum timere ab infantia, & abstinere a vitiis,
illecebras mundi considerans, quæ plerumque humanas mentes dum leniunt,
vulnerant, vinciunt, & captivant; positus in ætate adhuc tenera, sed sub
corpore fragili virilem animum secum habens, antequam seculare quidquam ejus
illaberetur animo, fugam prudenter attentans, cum Baptista Joanne, eremi
secreta petiit; ubi remotus a noxiis, solus posset suo vivere Creatori. Quanta
autem inibi in locis solitariis, horridis & aridis, & fere hominibus
inaccessis, vestium asperitate, quanta victus parsimonia, quantisque vigiliis
& orationibus, quotve aliis afflictionibus maceraverit carnem suam (ne
delicate nutrita proterviens, sæviret in spiritum) non posset lingua faciliter
seu breviter explicare. Hoc vir sanctus idcirco consulte & provide
faciebat, quo excussa & attrita palea suæ carnis, ejus spiritus innocens,
ut purgatum & mundum triticum, reponi dignus esset in horreo cælesti. Ut
autem ad ædificationem Christi fidelium saltem pauca exprimantur de multis,
[deditus asperitatis,] quæ sint velut informativa quædam exemplaria vitæ
nostræ; ipse, sicut pluribus & fide dignis testimoniis est probatum,
vestium splendorem ac lenitatem despiciens, in quibus amatores hujus seculi
delectantur, ciliciis de pilis equorum factis, reticulatis pariter &
nodosis, vestibus quoque aliis vilibus multum & asperis tegebatur. Ad nudam
quoque carnem, catenam ferream, & circulum quandoque ferreum deferebat.
Lecti etiam mollitiem declinans (ne caro petulanter lasciviens, noxia moliretur
in spiritum) in terra aut nudis tabulis dormiebat, vel in cancellatis
craticulis, vestitus cilicio & pannis solitis, præcinctus lumbos circulo
ferreo aut catena. Pro pulvinari vero, ligno aut lapide seu dura re alia utebatur:
& (quod pene importabile est) sanus vel infirmus, lectis aliis non est
usus. Studens etiam pro viribus domesticum domare hostem, ne prævalere posset
spiritui, nec sanus nec infirmus carnibus vescebatur. Vinum vero non bibebat
nisi rarissime: [abstinentiæ exercitiis;] sic lymphatum tamen, ut videretur
vini speciem non habere. Semper quoque, nisi diebus Dominicis, jejunabat. Sex
nihilominus quadragenas singulis annis faciens, mentem non ventrem reficere
cupiendo, affligebat in ipsis solito durius carnem suam. O stupenda & aliis
insueta rerum materies! cernere hominem, in carne degentem mortali &
fragili, sub tam austeræ & longæ macerationis pondere non cadentem. In
tribus namque quadragenis in pane & aqua jejunabat continue, &
quandoque cum solis foliis caulium, absque pane: interdum autem solis pomis,
vel solis pomis vel castaneis, seu granis fabarum mollificatis in aqua, aut
crudis rapis tantummodo vescebatur. In ceteris vero quadragenis, uno tantum ferculo
utebatur, insipido tamen & in modica quantitate. In harum vero
quadragenarum aliquibus (quod naturæ humani corporis est horror) usus est pro
veste solo cilicio: in quibusdam vero, cilicio & super ipsum panseria sive
lorica, cujus pondere caro ejus, per subintrantes nodos cilicii, ut testantur
ejus socii, aliquoties rumpebatur. Et revera hæc in homine isto sancto supra
hominem gerebantur: ad hæc enim ferenda tam gravia virtus humana non videtur
posse sufficere, sed divina potius in ipso habitans hoc gerebat.
[48] Hic beatus
vir, jam mortificatis spiritu carnis desideriis & repressis, [item
orationi,] summe devotus Deo, orando assidue animum ad Deum tenuit firmiter
elevatum: ipse etenim ad matutinas laudes media nocte surgens, ipsis dictis
legebat Psalterium, cum Letania & Collectis quam pluribus ac crebis genuflexionibus:
& disciplinis duris carnem suam cum vitiis & concupiscentiis
crucifigebat. In aurora vero, Missa per ipsum celebrata, iterum devote
reincipiebat Psalterium, & orare usque ad horam tertiam non cessabat. Ne
autem ipsum reperire posset diabolus otiosum, [& labori.] laborabat
propriis manibus, scribendo, vel suendo cilicia, seu faciendo aliud opus
honestum & utile, ab hora tertia usque ad nonam. Post cibum denique sumptum
usque ad noctem profundam perseverabat cum Deo, ab oratione fervente spiritum non
relaxans. Morum etiam honestate venustus, odore suæ sanctitatis vitæ communiter
jam disperso, ad suum multos attraxit aspectum; & quamplures, oberrantes
per vitiorum abrupta, reduxit ad Deum suis sanctis orationibus & exemplis.
Nec mirum: nam ipsum reddebat cunctis communem caritas, [Hic multis ad Deum
conversis,] obedientia promptum, placidum humilitas, pietas patientibus
coafflictum, decorum puritas, parsimonia mirabilem, honestatis maturitas
reverendum, benignitas hilarem, constans quoque virtus animi in adversis &
prosperis uniformem. [instituit Ordinem:] Denique vir sanctus, cupiens divinum
ampliare cultum, Congregationem monasticam sub S. Benedicti regula,
superadditis ei Statutis arctissimis, ordinavit: ubi Fratrum suorum Deo
famulantium adaucta multitudine numerosa, fundatisque locis non paucis, in
quibus Christus Jesus ab ipsis jugiter laudaretur, vixit cum eis, cunctis
florens virtutibus, ac eximiæ sanctitatis operibus informans & reformans
universos.
[49] Verum quia non
erat expediens, quod tantæ sanctitatis odor in solo uno mundi angulo
sentiretur, sed potius quod, ad ædificationem cunctorum fidelium, [creatus
summus Pontifex,] circumquaque per mundum promptius spargeretur; dispensatione
provida ad summum Pontificatus apicem est provectus. In quo tamen idem ipse manens
qui fuerat, sub praecelsæ
dignitatis habitu; nec vitam eremiticam (quantum fas servare
fuit) nec animum derelinquens, novit inter epulas esse sibi summe austerus
& abstinens, inter amplas divitias summe pauper. At vero hic vir beatus,
simplicitatis miræ & in spectantibus ad regimen universalis Ecclesiæ
inexpertus (utpote qui a teneris annis usque ad senium elongatus a mundo, cor
suum mundanis rebus non accommodaverat, sed divinis) reflectens prudenter suæ
considerationis intimæ oculum ad seipsum, [ultro se abdicat:] honori Papatus
cessit & oneri, libere & ex toto, ne ob prædicta posset ex suo regimine
quodcumque periculum universali Ecclesiæ provenire; & ut turbativa Marthæ
solicitudine declinata, vacare posset secus pedes Jesu contemplationis otio cum
Maria. Post hæc itaque divinæ vacans contemplationi assidue, usque [moritur
clarus miraculis:] ad ejus obitum, quo beata illa anima carnis evasit
ergastulum, cælos petens, sanctissimam vitam duxit. Et quia multum conveniens
erat, quod ille, quem Deus in mente perfuderat tot & tantis charismatibus
gratiarum, clarus mundo colendusque divinæ virtutis testimoniis appareret; non
defuere divina miracula in quolibet statu suo; ante Papatum videlicet, in
Papatu, ac etiam post Papatum, in ejus vita pariter & post mortem, voce
clamosa proloquentia ipsius imitandam cunctis eximiam sanctitatem.
[50] Ut autem hoc
Jesu Christi fidelibus amplius notum fiat, aliquot miracula de quampluribus
exprimamus, quæ accidisse ipsius meritis veraciter certis testimoniis sunt
probata. Mulier quædam, ex infirmitate gravi sic cæca omnino effecta, ut juvari
non posset per quæcumque adhibita remedia medicinæ; [ante Papatum,] portata ad
locum eremi, ubi Frater Petrus tunc temporis morabatur; cum se signasset quadam
parva Cruce lignea, quam idem Frater Petrus per virum suum ei transmiserat,
& eamdem ad oculos applicasset, perfecte statim visibiliter est curata.
Quidam factus ita furiosus & amens, quod se ipsum aut alios offenderet,
cordis & catenis ferreis ligabatur; adductus ad dicti Fratris præsentiam,
cum comedisset de pane sibi per ipsum exhibito, sic est curatus perfecte, quod
de dicta infirmitate nihil ulterius unquam sensit. Puella etiam quædam, quæ
fistulam tam gravem habebat in pede cum aperturis pluribus, quod de perditione
pedis a medicis timeretur; portata ad ipsum, & facto per eum super plagam
ter signaculo sanctæ Crucis, statim sanata est, ita ut post dies paucos non
apparuerit in dicto pede aliquod infirmitatis prædictæ vestigium vel cicatrix.
Quædam mulier, quæ sic vehementer gravabatur infirmitate hectica, ut de ejus
vita desperaretur a medicis, nec pro necessitate quacumque absque plurium
adjutorio de loco posset se movere; cum quievisset per horæ spatium sub quodam
panno lineo, quem per patrem dictæ infirmæ miserat Frater Petrus, statim sanata
surrexit. Quidam etiam scrophulam, grossam ad quantitatem ovi gallinæ, in manu
per quinque annos habuerat: benedictione facta per ipsum Sanctum super
infirmitatis locum, fuit post morulam modicam sanatus totaliter & perfecte.
Cum etiam summi Pontificatus culmine præemineret, quædam mulier, [in Papatu,]
quæ vi morbi per annos quatuor per totum corpus extiterat crocea & inflata,
quæ etiam operari quidquam non poterat, nec absque gravamine notabili ambulare;
delata ad locum, per quem erat Frater Petrus tunc summus Pontifex transiturus,
& benedicta ab ipso, restituta est illico pristinæ sanitati. Alia quædam
mulier, sic contracta in omnibus membris suis, ut nec ambulare posset, nec
mutari de loco ad locum, nisi ab aliis portaretur; posita secus viam, per quam
ipse Frater Petrus tunc transitū faciebat, & data super ipsam Crucis benedictione, per ipsum fuit
perfecte continuo liberata. Postquam etiam resignavit Papatui, [& post
eum,] cuidam, qui ex toto pene visum perdiderat, cum se ipsi Fratri Petro
præsentasset, superducta quadam parva Cruce lignea oculis patientis, restituit
integre statim visum. Denique ut in ejus obitu suæ sanctitatis lucidae divinum testimonium non
deesset, de ipsa Cruce (quam summe dilexit) & lumine, fecit Deus signum
mirabile apparere. Etenim tempore mortis suæ apparuit crux
parva & fulgida, in medio ostii cameræ in qua erat; quæ ad modum vertiginis
se volvens, continue permansit divinitus suspensa in aëre, quoad usque corpus
ejus de ipsa camera est translatum. Sed & post obitum viri sancti quidam
sic est percussus paralysi, [atque post mortem.] ut nec ambulare, nec stare,
nec loqui posset quoquomodo. Ductus, ad locum, ubi Frater Petrus pœnitentiam
facere consuevit; & catena quadam, quam portasse ad carnem nudam dicebatur
dum viveret, apposita patientis collo & capiti, & ad cetera membra
ejus, fuit statim penitus liberatus. Quidam etiam, qui vires ambulandi ac
standi, usumque manus perdiderat, ductus ad ecclesiam, ubi dicti Sancti corpus
jacet reconditum, & pernoctans cum animi devotione in eadem, sensit se mane
totaliter a dicta infirmitate liberatum.
[51] His &
aliis quam plurimis miraculis gloriosis mirificavit Dominus Sanctum suum, &
clarum mundo reddidit ac colendum. Gaudens itaque plaudat mater Ecclesia,
[Quapropter gratulabundus Papa,] & suaves depromat melodias: nam hic
Christi Confessor, eximia sua proles, inter Beatorum agmina stellam possidet
matutinam, & super Christi mensam cum Angelis ore pleno melle dulcius
abditum manna gustat. Jubilare non quiescat plebs Catholica: nam accensus
calculus, quem ex ejus medio ille incendens Seraphim tulit forcipe de altari,
in ea quæ sursum est Hierusalem, ignitis lapidibus, in quorum medio Rex cælorum
ambulat, est conjunctus; & hunc apud Deum Advocatum habet, quem fons
effluxu perennis jocunde inebriat, abunde satiat lignum vitæ. Jocundetur
insuper Religio per ipsum instituta, & in laudes Altissimi organa vocis
laxet: nam hic ejus Protector indefessus stola immortalitatis induitur, ac
sedens cum Principibus, solium gloriæ sempiternæ semper clarum tenet. Verum
quia dignum est, [eum Sanctis adscribit,] ut quem in cælo sursum Deus
glorificat, hic inferius ad suum patrocinium mundus colat; nos de sanctitate
vitæ, ac veritate miraculorum Sancti hujus, de quibus inquiri fecimus
diligenter, prudentis examinis discussione adhibita, plenam & firmam
certitudinem obtinentes; requisiti insuper Prælatorum omnium, tunc apud Sedem
Apostolicam existentium, supplicatione humili & devota; de Fratrum
nostrorum consilio & assensu, confisi de omnipotentis Dei virtute,
auctoritate quoque Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus & nostra,
ipsum Sanctorum Confessorum Catalogo duximus adscribendum. Ideoque
universitatem vestram monemus & hortamur attente, per Apostolica scripta
vobis præcipiendo mandantes, quatenus quartodecimo Kalend. Junii festum ejusdem
Confessoris devote ac solenniter celebretis, & faciatis a vestris subditis
celebrari: ut ejus pia intercessione & hic a noxiis protegi, & in
futuro sempiterna consequi gaudia valeatis. Præstante Domino nostro Jesu
Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto in unitate vivit & regnat Deus,
per infinita secula seculorum. Amen.
[52] Addamus hic
historiam translati corporis, ex Ferentinæ civitatis vicinia ad Colemadium
prope Aquilam, verosimiliter ab ejusdem temporis auctore seculo XIV
conscriptam, & quidem pro Lectionibus ad usum Chori die XV Februarii,
quando hujus Translationis festum celebratur. Ipsas habe. Extant illæ quidem
una cum Bulla in Ms. Caroli Strozzæ, stylo antiquiori, sed fine mutilæ: quare
malumus ex Fabro dare. Solennitatem mirificæ Translationis, qua corpus S. Petri
Confessoris almifici, de Campaniæ
partibus ad civitatem
Aquilæ est translatum, [Cum sancti corpus apud Ferentinases positum,] tanto
gratulantiori animo & reverenti devotione celebrare nos convenit, quanto
firmiori fide & indubitanter debemus credere, hoc Dei dispensatione
mirifica factum esse. Cum autem corpus Confessoris prædicti in monasterio S.
Antonii prope o Ferentinum, quod ipse quidem per distantia tempora longe ante
construxerat, fuisset magnis laudibus reconditum, tempore mortis ejus; multa
& innumerabilia ac stupenda miracula ad sepulcrum, ubi erat corpus jam
dictum, meritis Confessoris ipsius Divina clementia ostendere est dignata. Et
licet omnes de provincia illa Campaniæ venerantur ut plurimum Sanctum ipsum,
& ob devotionem Ecclesiam frequentarent; quia tamen devotio illius populi
minime æquabatur meritis Sancti hujus; omnipotens Deus, qui Sanctos suos
honorari ex condigno desiderat, prout clarent merita eorum apud ipsum; de
regione Campaniæ in civitatem Aquilæ, quæ hoc totis affectibus anhelabat,
voluit corpus Confessoris prædicti mirabiliter transportari. [pretio obtinere
nequissent Aquilani;] Et quamvis Aquilani, ex antiqua devotione, in anxietate
fuissent maxima, ut prædictum corpus habere possent, ac pro hoc innumerabilem
quantitatem pecuniæ Comitibus de Campania dare vellent; ipse gloriosus
Confessor, qui semper abhorruit simoniam, ad suos devotos & fidelissimos
Aquilanos, quos in sua vita intimo affectu dilexerat, absque pecuniæ pretio
voluit remeare. Quin potius, quolibet obstaculo pulso longe, miraculose &
absque periculo aliquo, dispensatione divina voluit sic educi.
[53] Hujus autem translatio sancti corporis sic per ordinem fuit acta.
Cum enim inter civitatem Anagniæ & civitatem Ferentini bellum maximum ortum
esset, Comes Palatinus qui tunc temporis dominabatur Anagniæ, [orto inter istos
& Anagninios bello,] congregata multitudine pugnatorum, quibus Ferentina
civitas resistere non valebat, quæ extra muros eadem civitas possidebat, usque
ad portas fere omnia dissipavit. Timentes autem Ferentini cives, ne Confessoris
prædicti amitterent sanctum corpus, accesserunt una die manu armata, &
illud de loco suo celeriter exhumantes, in civitatem Ferentini deportarunt. Et
mirum, quod dum ejusdem civitatis Episcopus in sepulcrum descendit, ut inde
tolleret sanctum corpus, de ruptura quam passus est annis multis, fuit continuo
liberatus. Deportatum vero corpus infra mœnia civitatis, in S. Agathæ fuit
ecclesia collocatum. Prior autem, qui tunc temporis monasterio, ubi corpus
illud sanctum fuerat, præsidebat, de hujusmodi sic peractis fuit non modicum
contristatus. Nec immerito: quia videbatur quodammodo Ordo, quem idem ipse
Sanctus construxerat, quasi absque capite remanere. Et quia per se idem Prior
super hujusmodi facto ausus non erat aliquid attentare; omnia sic per ordinem
gesta Visitatori Ordinis intimavit. Qui quidem Visitator, ut erat zelator
solicitus pro Ordinis bono statu, concito gressu ad locum prædictum S. Antonii
de Campania properavit. Qui etiam divino instinctu causam finxit, quod visitare
volebat: [Ferentinum accedens Visitator,] propter quod mandavit convocare
Fratres omnes oriundos de Ferentino, qui in custodia corporis sancti erant. Et
missis duobus aliis de nocte Fratribus, qui de provincia & civitate illa
non erant, ut in custodia corporis sancti permanerent; idem ipse Visitator
expresse ac occulte mandavit, ut omni sagacitate ac ingenio quo valebant
adhibitis, sanctum corpus habere omnimode procurarent. Qui licet tremebunde
satis ad hoc pergerent peragendum, propter hoc videlicet quia magna fiebat
custodia armatorum; confisi tamen de divino auxilio & de sanctæ obedientiæ
meritis, prout eis permissum erat a populo, ad custodiam sancti corporis perrexerunt.
[54] [per Fratres ipsum custodire jussos,] Cum autem in prima noctis
vigilia surrexissent; genibus flexis coram capsa, ubi sanctum corpus erat
reconditum, sic oraverunt humiliter & devote: Domine Jesu Christe, per
merita hujus Sancti, cujus ossa & Reliquiæ in capsa ista sunt condita, te
suppliciter exoramus, ut si sanctum corpus absque periculo hinc levare valeamus
& alio asportare, digneris ostendere nobis signum, ut scilicet una istarum
spirarum, quæ coram sancto corpore sunt accensæ, continuo extinguatur. Erant
enim ibi ardentes jugiter spiræ tres, [exempta capsæ ossa sibique allata,] ob
reverentiam Sancti hujus. Et fusa sic oratione prædicta, subito & sine
intervallo aliquo, spira quæ ardebat in medio fuit extincta. Illico Fratres
illi ab oratione surgentes, & roborati spiritu fortitudinis per hoc signum,
capsam magnam clavi aperuerunt. Accepta vero capsa minore, quæ intus erat, in
qua sub certis sigillis recondita erant ossa omnia Confessoris prædicti, &
incisis funibus de subter quibus erat per circuitum colligata, illam
aperuerunt: & salvis sigillis ab anteriori parte appositis, inde omnia ossa
extraxerunt. Religantes autem de subter filo funes cum integritate sigillorum,
capsellam, ut prius fuerat, posuerunt in capsa majore: qua clave obfirmata
& clausa, ossa omnia hujus sanctissimi Confessoris lineo panno & albo
circumvolventes, in mataratio, in quo jacuerant, absconderunt. Mane autem facto
replicantes mataratium, imposuerunt capiti cujusdam bonæ matronæ, & ad
domum monasterii direxerunt; causam fingentes cum custodibus qui aderant ibi,
quod Visitator prædictus, ubi jacere poterat, non habebat. Redeuntes etiam
Fratres ad monasterium, Visitatori, [transfert Aquilam:] quod actum erat,
indicarunt. Qui gavisus non modicum, præcepit Fratribus illis ad portandum
paratis, ut eum sequi cum sancto illo corpore non tardarent: quod & factum
est sine impedimento aliquo, divina gratia operante. Et transeuntes per
Campaniam, quæ tota erat tunc temporis bellis plena, non invenerunt obstaculum
quoquomodo. Imo illo mane, quo asportatum est sanctum corpus, facta est in
civitate Ferentini de hoc mussiratio magna: & cum jam parati essent ad
capiendum passus, ante portam civitatis permissione Divina apparuerunt
quadringenti milites ad bellandum, & in civitatis obsidione tamdiu
duraverunt, quamdiu sanctum corpus ferentes totam Campaniam transierunt, &
divino instinctu Aquilam perrexerunt.
[56] [ubi latenter excepta,] Aquilani autem de hoc firma veritate
comperta, diebus & noctibus continuatis viginti, tanto gaudio & lætitia
sunt abstracti, quod quasi noctes & dies insomnes ducerent, refecti
laudibus hujus Sancti. Et, ut compendiose loquar, tam magnam solennitatem
Aquilani fecerunt, perseverantes unanimiter in hymnis & canticis, & in
aliis quæ ad divinum cultum spectare noscuntur, quod humana linqua deficeret
hoc narrare. Hæc est autem relatio Uncti hujus, in qua per Aquilam dicitur
iterum coronari: nam proprie in loco illo Colismadii, ubi inunctus & in
summum Pontificem extitit coronatus, ibi festum translationis hujusmodi, cum
ostensione Reliquiarum corporis sancti ejus, factum fuit cum ingenti lætitia
& honore. Ad cujus quidem ostensionem corporis, multi languentes diversarum
infirmitatum fuerunt totaliter liberati: [miraculis clarent.] nam ad tactum
capsæ ferreæ, in qua reconditum erat corpus illud, cæci lumen recipiunt, &
muti loquelam, contracti manuum & pedum extensionem; dæmoniaci & alii
diversis langoribus impediti, liberati sunt meritis Sancti hujus. Ad cujus
etiam festivitatis spectaculum plures Episcopi, Prælati alii, & Abbates,
cum copia maxima Clericorum & Religiosorum virorum cujuslibet Ordinis,
apparatu solenni processionaliter convenerunt: aliorum vero Christi fidelium
tam magna extitit multitudo, ut centum millia virorum numerum credatur
excessisse. Facta est autem Translatio corporis prædicti Confessoris almifici
sub anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo septimo, die quinto-decimo
Februarii. Reconditum autem fuit honorifice in capsa ferrea, vallata seris
fortissimis in ecclesia S. Mariæ Collemadii de Aquila, quæ quidem ecclesia est
de Ordine ejusdem clarissimi Confessoris, quam etiam ecclesiam idem ipse
Sanctus ante suum Papatum construxerat, & in Papatu existens absolutionis
plenariæ Indulgentia decoravit. Gaudeat ergo & exultet per secula civitas
Aquilana, quæ tantum ac talem meruit recuperare Patronum.... Congaudeant etiam
Provinciæ regni hujus, quæ ex civitate familiari tam praeclari Confessoris habent Reliquias, & ejus sanctissimi corporis sunt præsentia
decoratæ. Qui quidem Sanctus pro eo in istis provinciis esse voluit suum
corpus, ut ipsum venerantes condigne, & in corpore viventes custodiat,
& de corpore egredientes post mortem ad æternam gloriam introducat. Amen.
http://biografieonline.it/biografia-papa-celestino-v