Die 7 Octobris
SACRATISSIMI ROSARII
BEATAE MARIAE VIRGINIS
Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátae Maríae Vírginis: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.
DEUS, cujus Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis aetérnae praémia comparávit: concéde, quaésumus ; ut, haec mystéria sacratíssimo beátae Maríae Vírginis Rosário recoléntes, et imitémur quod cóntinent, et quod promíttunt, assequámur. Per eúmdem Dóminum.
Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Marci Papae et Confessoris.
GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Marcum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. (Per Dóminum.)
Deinde Commemoratio Ss. Sergii, Bacchi, Marcelli et Apuleji Martyrum, ut infra.
DÓMINUS possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab aetérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
Graduale Ps. 44, 5, 11 et 12 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua. V/. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam.
Allelúja, allelúja. V/. Solémnitas gloriósae Vírginis Maríae ex sémine Abrahae, ortae de tribu Juda, clara ex stirpe David . Allelúja.
IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus, et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
Credo.
Offertorium Eccli. 24, 25 ; 39, 17 In me grátia omnis viae et veritátis, in me omnis spes vitae et virtútis: ego quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificávi.
FAC nos, quaésumus, Dómine, his munéribus offeréndis conveniénter aptári: et per sacratíssimi Rosárii mystéria sic vitam, passiónem et glóriam Unigéniti tui recólere ; ut ejus digni promissiónibus efficiámur: Qui tecum.
OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. (Per Dóminum.)
Deinde pro Ss. Martyribus.
Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.
Communio Eccli. 39, 19 Floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis.
SANCTÍSSIMAE Genitrícis tuae, cujus Rosárium celebrámus, quaésumus, Dómine, précibus adjuvémur: ut et mysteriórum, quae cólimus, virtus percipiátur ; et sacramentórum, quae súmpsimus, obtineátur efféctus: Qui vivis.
REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. (Per Dóminum.)
Deinde pro Ss. Martyribus.
AMDG et BVM