lunedì 29 marzo 2021

CANTA MARIAM! - SALMI 114/118A-M



VERO VOLTO DI MARIA SANTISSIMA

PSALMUS  114.

Dilexi Matrem Dei Domini mei:

et lux miserationum Eius infulsit mihi.

 

Circumdederunt me dolores mortis:

et visitatio Mariae laetificavit me.

 

Dolorem et periculum incurri:

et recreatus sum gratia Illius.

 

Nomen Eius et memoriale Illius sit in medio cordis nostri:

et non nocebit nobis ictus malignantis.

 

Convertere, anima mea, in laudem Ipsius :

et invenies refrigerium in novissimis tuis.

Gloria Patri, etc.




PSALMUS  115.

Credidi, propter quod locutus sum:

gloriam Tuam, Domina, orbi terrae.

 

Compàtere animae meae, et dirige illam:

dignare beneplacitum Tuum insinuare illi.

 

Statue illi testamentum pacis et dilectionis Tuae:

praebe illi ingenui memoriam nominis Tui.

 

De benedictione ventris Tui da mihi sustentationem:

et de pinguedine gratiae Tuae dulcòra animam meam.

 

Disrumpe vincula peccatorum meorum:

et de virtutibus exorna faciem animae meae.

Gloria Patri, etc.

TOTA PULCHRA ES MARIA

PSALMUS  116.

Laudate Dominam nostram, omnes gentes:

glorificate Eam omnes populi.

 

Quoniam confirmata est super nos gratia et misericordia Ejus:

et veritas Illius pérmanet in aeternum.

 

Qui digne coluerit Illam, iustificabitur:

qui autem neglexerit Illam, morietur in peccatis suis.

 

Labia angelorum enarrabunt sapientiam Ejus:

et omnes cives paradisi cantabunt Ejus laudem.

 

Bono animo accedentes ad Illam:

non capientur ab angelo devastante. 

Gloria Patri, etc.


VIRGO EUCHARISTIAE
ORA PRO NOBIS

PSALMUS  117.

Confitemini Domino, quoniam bonus:

confitemini Matri eius, quoniam in saeculum misericordia Eius.

 

Amor Illius expellit peccatum a corde:

et gratia Illius expiat conscientiam peccatoris.

 

Via veniendi ad Christum est appropinquare ad Illam:

qui autem fugerit Eam, non inveniet viam pacis.

 

Qui obduratus est in peccatis, saepe invocet Illam:

et lux in suis tenebris orietur.

 

Qui tristatur in corde suo, clamet ad Illam:

et dulcoranti stillicidio inebriabitur. 

Gloria Patri, etc.

 

PSALMUS   118.

(A)

Beati immaculati in via:

qui Matrem Domini imitantur.

 

Beati imitatores humilitatis Ejus:

beati participes charitatis Illius.

 

Beati perscrutatores virtutum Illius:

beati conformes imagini Illius.

 

Beati qui conceptum et partum Illius venerantur:

beati qui devote Ei famulantur.

 

Beati, qui in Ea habent spem et confidentiam:

beati qui per Illam suscipient felicitatem sempiternam.

Gloria Patri, etc.



(B) 

Retribue servo Tuo, Domina:

vivifica me, et faciam voluntatem Tuam.

 

Incola ego sum in terra:

nihil abscondas mihi de amore Tuo.

 

Concupivit anima mea laudem Tuam desiderare:

omni tempore.

 

Tu enim salus mea in Domino:

quae me morti adjudicatum liberasti.

 

Quid pro his retribuam Tibi, nisi me totum?

Domina, suscipe me. 

Gloria Patri, etc..


(C)

Legem pone mihi, Domina, voluntatis Tuae sanctarum sanctissima: 

et exquiram Eam semper.

 

Deduc me in semitam miserationum tuarum, mulierum pulcherrima: 

quia Ipsam volui.

 

Inclina animam meam ad supernorum amorem, Domina:

et non ad impudicitiam.

 

Ecce concupivi castimoniam Tuam a juventute mea:

in misericordia Tua confirma me.

 

Et observabo viam testimoniorum tuorum in saeculum:

et scrutabor mandata Filii tui, quae dilexi.

Gloria Patri, etc.



(D)

 

Memor esto verbi Tui, dominarum Primiceria:

in quo mihi spem dedisti.

 

Haec in tempestatum fluctibus potenter tenuit me:

quia eloquium Tuum vivificabit me.

 

Circumdederunt me viri mendaces, et congregata sunt

super me flagella: et ecce manus Tua eripuit me.

 

Communicavi in bonis omnibus timentibus Te:

et custodientibus obnixe mandata Tua.

 

Miserationibus Tuis plena est terra:

ideo viam iustificationum Tuarum exquisivi.

Gloria Patri, etc.

 



(E)

 

Bonitatem fecisti cum servo Tuo, Domina:

de qua gaudent angeli.

 

Disciplinam morum Tuorum et aequitatem Tuam doce me: 

quia verbis Tuis prae cunctis credidi.

 

Bonum mihi, quia onere Tuo humiliasti me:

ut sequar conversationem Tuam.

 

Qui amant servientes Tibi, venerabuntur:

qui autem abominatus fuerit eos, ruet in aeternum.

 

Veniant mihi semper desuper guttae clementiae

Tuae, et vivam:

quia lex Tua sancta meditatio mea est.

Gloria Patri, etc.

 



(F)

 

Defecit in semitis Tuis anima mea, Domina:

et nisi miseratio maxima esset, periissem utique in infirmitate mea.

 

Defecerunt oculi mei in contemplatione Tua:

velut uter in pruina a Te visa est anima mea.

 

Secundum bonitatem Tuam vivìfica me:

et non obliviscar sermones Tuos, quia Tibi adhaerere bonum est.

 

Dispositione Tua persevérat mundus:

quem et Tu cum Deo fundasti ab initio.

 

Tuus totus ego sum, Domina, salvum me fac:

quoniam desiderabiles erant laudes Tuae in tempore peregrinationis meae. 

Gloria Patri, etc.


 

(G)

 

Quomodo dilexi legem Tuam, Domina:

in conspectu meo semper.

 

Suavitatum Tuarum affluentia cor meum alienavit a me:

et caro mea mirabiliter exultavit in Te.

 

Quam dulcia peccatoribus eloquia Tua, Domina!

Super omnem melodiam refectio Tua dulcis ori meo.

 

Illuminatio gressibus meis verbum Tuum:

et lumen ineffabile semitis meis.

 

Quoties exasperaverunt me peccatores inferni, quia a charitate Tua declinare nolui! 

ego autem speravi in Te, Domina. 

Gloria Patri, etc.

 


(H)

 

Iniquos odio habui:

et viam Tuam dilexi, Domina gratiosa.

 

Adiuva me, et salvus ero, Domina mundi:

et meditabor honorificentiam mandatorum Tuorum.

 

Fac me semper stare in timore Tuo:

et non tradas me, Virgo, calumniantibus me.

 

Vernaculus tuus sum ego:

minimus in familia Tua.

 

Custodi me, Domina:

a negligentibus judicia justitiae Tuae.

 

Contemnes omnes discedentes a servitio Tuo:

quia injusta est conversatio eorum. 

Gloria Patri, etc.

 


(I)

 

Mirabilia Tua testimonia, Mater alma:

et sermonibus Tuis illuminatum est cor meum.

 

Vultum Tuum deprecabuntur omnes divites plebis:

filiae regum collaudant faciem Tuam.

 

Ardens verbum labiorum Tuorum vehementer:

qui ad Te properat, percipiat illud.

 

Arundo agitata sum in conspectu Tuo:

tene me, Domina, sub jugo Tuo, et non confundar.

 

Servientes Tibi plus aliis invadunt dracones inferni:

sed Tu, Domina, defende nos. 

Gloria Patri, etc.

 

 


(L)

 

Clamavi in toto corde meo ad Te, Domina:

de necessitatibus meis clementer eripe me.

 

Vocem gemitus mei exaudi, Domina mea:

doce me, quid acceptum sit apud Te omni tempore.

 

Longe a nescientibus Te salus:

qui autem perstat in obsequio Tuo, procul fiat a perditione.

 

Misericordia Tua rigat universum:

Domina, in salutari Tuo vivifica me.

 

Initium eloquiorum Tuorum veritas in aeternum:

et legem Tuam immaculatam non sum oblitus.

Gloria Patri, etc.

 


(M) 

Principes persecuti sunt me gratis:

et ab invocatione nominis Tui trépidat spiritus malignus.

 

Pax multa observantibus nomen Tuum, Mater Dei:

et non est illis scandalum.

 

Septénis horis decantavi Tibi laudes, Domina:

iuxta eloquium Tuum da mihi intellectum.

 

Intret oratio mea in conspectu Tuo, ut non derelinquam

Te, Domina, cunctis diebus vitae meae:

quoniam viae Tuae misericordia et veritas.

 

Concupiscam in aeternum laudare Te, Domina:

cum docueris me justificationes tuas. 

Gloria Patri, etc.


VIRGO EUCHARISTIAE, ORA PRO NOBIS


AMDG et DVM