Visualizzazione post con etichetta santa Messa di santa Giovanna d'Arc. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta santa Messa di santa Giovanna d'Arc. Mostra tutti i post

martedì 28 luglio 2020

La Santa Messa di Santa GIOVANNA d'Arco

Die 30 Maji
Why Was Joan of Arc Burned at the Stake? - HISTORY

S. JOANNAE DE ARC

Virginis

Introitus Exodi 15, 1 et 2

CANTÉMUS Dómino: glorióse enim magnificátus est. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quaésumus, ejus intercessióne ; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.
Sap. 8, 9-15

PROPÓSUI sapiéntiam addúcere mihi ad convivéndum: sciens quóniam mecum communicábit de bonis, et erit allocútio cogitatiónis et taédii mei. Habébo, propter hanc, claritátem ad turbas, et honórem apud senióres júvenis: et acútus invéniar in judício, et in conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me: tacéntem me sustinébunt, et loquéntem me respícient, et sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Praetérea habébo, per hanc, immortalitátem: et memóriam aetérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos: et natiónes mihi erunt súbditae. Timébunt me audiéntes reges horréndi: in multitúdine vidébor bonus, et in bello fortis.

Graduale Judic. 5, 8-11 Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit. V/. Ubi collísi sunt currus, et hóstium suffocátus est exércitus, ibi narréntur justítiae Dómini, et cleméntia ejus in fortes Israël.
Allelúja , allelúja. V/. Judith 13, 17-18 Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se, et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus V/. Judith 6, 15 Benedíctus es, Dómine, qui non derelínquis praesuméntes de te: et praesuméntes de se, et de sua virtúte gloriántes, humílias. V/. 2 Machab. 1, 5 Exaudívit Dóminus oratiónem puéllae suae, qua orávit pro nobis, ut reconciliétur nobíscum Deus. V/. Judith 15, 11 ; 8, 29 Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in aetérnum. V/. Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Judith 15, 11 Fecísti viríliter, et confortátum est cor tuum: manus Dómini confortávit te, et ídeo eris benedícta in aetérnum. Allelúja. V/. Ibid. 8, 29 Nunc ergo ora pro nobis, quóniam múlier sancta es, et timens Deum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.
Matth. 16, 24-27


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suae detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.


Offertorium Judith 15, 10 Benedixérunt eam omnes una voce, dicéntes: Tu glória Jerúsalem, tu laetítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. (T. P. Allelúja.)

Secreta

HAEC hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cujus beáta Joánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia praébuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum.


Communio Ps. 22, 4 Si ambulávero in médio umbrae mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es, Dómine Jesu. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

CAELÉSTI pane reféctos, qui tóties beátam Joánnam áluit ad victóriam: praesta, quaésumus, omnípotens Deus ; ut hoc salútis aliméntum de inimícis nostris victóres nos effíciat. Per Dóminum. 

AMDG et DVM