Visualizzazione post con etichetta san Giuseppe lavoratore. Mostra tutti i post
Visualizzazione post con etichetta san Giuseppe lavoratore. Mostra tutti i post

lunedì 1 maggio 2017

SAN GIUSEPPE LAVORATORE SPOSO DELLA BEATA SEMPRE VERGINE MARIA

Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: 
sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.

Die 1 Maji

SANCTI JOSEPH OPIFICIS

SPONSI

BEATAE MARIAE VIRGINIS

Confessoris


Duplex I classis



Introitus Sap. 10, 17
SAPIÉNTIA réddidit justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili, et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem, allelúja, allelúja. Ps. 126, 1 Nisi Dóminus aedificáverit domum, in vanum laboravérunt qui aedíficant eam. V/. Glória Patri.



Oratio


RERUM cónditor Deus, qui legem labóris humáno géneri statuísti: concéde propítius ; ut, sancti Joseph exémplo et patrocínio, ópera perficiámus quae praécipis, et praémia consequámur quae promíttis. Per Dóminum.



Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Col. 3, 14-15, 17, 23-24


FRATRES: Caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis, et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore, et grati estóte. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino, et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.


Allelúja, allelúja. V/. De quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eórum semper. Allelúja. V/. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.



Extra Tempus Paschale dicitur

Graduale Ps. 127, 1-2 Beátus quicúmque times Dóminum, qui ámbulas in viis ejus. V/. Labórem mánuum tuárum manducábis et bene tibi erit.
Allelúja, allelúja. V/. Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam: sitque tuo semper tuta patrocínio. Allelúja.


Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.





+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 54-58


IN illo témpore: Véniens Jesus in pátriam suam, docébat eos in synagógis eórum, ita ut miraréntur et dícerent: Unde huic sapiéntia haec et virtútes ? Nonne hic est fabri fílius ? Nonne mater ejus dícitur María, et fratres ejus Jacóbus et Joseph et Simon et Judas ? Et soróres ejus nonne omnes apud nos sunt ? Unde ergo huic ómnia ista ? Et scandalizabántur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est prophéta sine honóre nisi in pátria sua et in domo sua. Et non fecit ibi virtútes multas propter incredulitátem illórum.


Credo.


Offertorium Ps. 89, 17 Sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: et opus mánuum nostrárum dírige, allelúja.



Secreta


QUAS tibi, Dómine, de opéribus mánuum nostrárum offérimus hóstias, sancti Joseph interpósito suffrágio, pignus fácias nobis unitátis et pacis. Per Dóminum.


Praefatio de sancto Joseph Et te in Solemnitáte.


Communio Matth. 13, 54, 55 Unde huic sapiéntia haec et virtútes ? Nonne hic est fabri fílius ? Nonne mater ejus dícitur María ? Allelúja.



Postcommunio


HAEC sancta quae súmpsimus, Dómine: per intercessiónem beáti Joseph ; et operatiónem nostram cómpleant, et praémia confírment. Per Dóminum.

JHS
MARIA
JOSEPH