COL BATTESIMO SEI FIGLIO DI DIO
RICORDIAMO IL NOSTRO BATTESIMO e IL COMPIMENTO DELLA MISSIONE DEL PRECURSORE DI GESU' : SAN GIOVANNI il BATTISTA
Introitus Malach. 3, 1
ECCE advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus, et potéstas, et impérium. Ps. 71, 1 Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V/. Glória Patri.
DEUS, cujus Unigénitus in substántia nostrae carnis appáruit: praesta, quaésumus ; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur: Qui tecum vivit.
SURGE, illumináre Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce ténebrae opérient terram, et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminus, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitu óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliae tuae de látere surgent. Tunc vidébis, et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium vénerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.
Graduale Ibid. 6 et 1 Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. V/. Surge, et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 2, 2 Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum. Allelúja.
IN illo témpore:
Vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait:
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. Et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans.
Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens:
Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de caelo, et mansit super eum. Et ego nesciébam eum: sed qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est, qui baptízat in Spíritu Sancto. Et ego vidi: et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.
Credo.
Offertorium Ps. 71, 10-11 Reges Tharsis, et ínsulae múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terrae, omnes gentes sérvient ei.
Secreta
HÓSTIAS tibi, Dómine, pro nati Fílii tui apparitióne deférimus, supplíciter exorántes: ut, sicut ipse nostrórum auctor est múnerum, ita sit ipse miséricors et suscéptor, Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum vivit.
* Praefatio et Communicántes de Epiphania.
Communio Matth. 2, 2 Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminum.
Postcommunio
CAELÉSTI lúmine, quaésumus, Dómine, semper et ubíque nos praéveni: ut mystérium, cujus nos partícipes esse voluísti, et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus afféctu. Per Dóminum.

AMDG et DVM