FERIA SEXTA
AVE MARIA
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte.
R/. Ne quando dicat inimicus meus: prævalui adversum eum.
Deus in adjutorium meum intende.
Domine ad adjuvandnm me festina.
Gloria Patri, etc.
HYMNUS.
Memento rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo formam sumpseris.
Maria Mater gratiæ,
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et mortis hora suscipe.
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.
Antiph. In die mortis.
Psalm. 119.
Ad Dominam Mariam cum tribularer, clamavi: * et exaudivit me.
Domina, libera nos ab omni malo: * cunctis diebus vitæ nostræ.
Contere caput draconis inimici nostri: * pede insuperabilis virtutis
tuæ.
Quemadmodum exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo: * sic
veram digneris infundere lætitiam cordi meo.
Ad Dominum accede rogatura pro nobis: * ut per te nostra peccata
deleantur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. In die mortis nostræ infunde nobis, Domina, veram lætitiam,
sicut exultavit spiritus tuus in Deo salutari tuo.
Antiph. Impetra nobis.
Psalm. 121.
Lætatus sum in te, Regina Cœli: * quia te duce, in domum Domini
ibimus.
Hierusalem Cœlestis Civitas: * ad te, Maria conducente, deveniamus.
Pacem, et indulgentiam, Virgo, nobis impetra: * et palmam de
hostibus, ac triumphum.
Conforta, et consolare cor nostrum: * tuæ dulcedine pietatis.
Sic, Domina, tuam in nobis infunde clementiam: * ut devote in Domino moriamur.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Impetra nobis, Domina, pacem et indulgentiam, ut devote in Domino moriamur.
Antiph. Releva.
Psalm. 124.
Qui confidunt in te, Mater Dei: * non timebunt a facie inimici.
Gaudete, et exultate omnes, qui diligitis Mariam: * quae adjuvabit
vos in die tribulationis vestræ.
Reminiscere miserationum tuarum Domina: * et releva peregrinationem
incolatus nostri.
Converte amabilem vultum tuum super nos: * confunde, et destrue
omnes inimicos nostros.
Benedicta sint omnia opera manuum tuarum, Domina: * benedicta
sint omnia sancta miracula tua.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Releva , Domina, peregrinationem incolatus nostri: et
adiuva nos in die tribulationis.
Antiph. Fac Domina.
Psalm. 128.
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea inimici mei: * libera me, Domina, et vindica me ab ipsis.
Ne des illis potestatem in animam meam: * custodi omnia interiora, et exteriora mea.
Obtine nobis veniam peccatorum: *et per te Sancti Spiritus gratia
nobis detur.
Fac nos digne, et laudabiliter pœnitere; *ut beato fine ad Deum
veniamus.
Placatum tunc, ac serenissimum nobis ostende: * gloriosum fructum
ventris tui.
Gloria Patri, et Filio, etc.
Antiph. Fac, Domina, ut beato fine ad eum veniamus, et ostende
nobis tunc placatum gloriosum fructum ventris tui.
Antiph. Deduc me.
Psalm. 129.
De profundis clamavi ad te Domina: * Domina, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes: * in vocem laudis, et glorificationis tuae.
Libera me de manu adversariorum meorum: * confunde, et dissipa
ingenia conatus eorum contra me.
Erue me in die mala: * et in die mortis ne obliviscaris animæ meæ.
Deduc me ad portum salutis: * et inter justos scribatur nomen meum.
Gloria Patri, et Filio , etc.
Antiph. Deduc me, Domina, ad portum salutis: et in die mortis ne obliviscaris animæ meæ.
PRECES.
V/. Maria Mater gratiæ, Mater misericordiæ. R/. Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe.
V/. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. R/. Ne quando dicat inimicus meus : prævalui adversus eum.
V/. Salva me ex ore leonis. R/. Et de manu canis unicam meam.
V/. Salvum me fac in tua misericordia. R/. Domina, non confundar,
quoniam invocavi te.
quoniam invocavi te.
V/. Ora pro nobis peccatoribus. R/. Nunc, et in hora mortis nostræ. Amen.
V/. Domina, exaudi orationem meam. R/. Et clamor meus ad te veniat.
OREMUS.
Propter planctum acerbi ejulatus, quem profundo pectoris fonte manente abscondere non valebas,Virgo castissima, quando, ut pie creditur, in amplexus ruebas examini corporis Filii tui de Cruce depositi, cujus genas ante nitentes, et ora rutilantia, mortis conspiciebas perfundi palloribus; ipsomque totum concussum cernebas libidum livoribus, ac concisum vulnere super vulnus:
auxiliare nobis, ut nunc sic nostra plangamus facinora, et emplastris pœnitentiæ peccatorum curemus vulnera, ut dum corpus nostrum morte deformetur, nostra tunc rutilet anima candore innocentiæ: quatenus digni simus frui mellifluis osculis, constringamurque amorosis amplexibus super omnia dulcissimi Filii tui Domini nostri Jesu-Christi, qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivit, et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V/. Requiescamus in pace.
R/. Amen.
CANTICUM
Sancti Bonaventurae ad Beatam
Virginem
Te Matrem Dei laudamus : * te Mariam Virginem profitemur.
Te Æterni Patris Sponsam * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, et Archangeli: * tibi Throni, et Principatus fideliter deserviunt.
Tibi omnes Potestates, et omnes Virtutes Cælorum: * et universæ Dominationes obediunt.
Tibi omnes Chori : * tibi Cherubim, et Seraphim exultantes assistunt.
Tibi omnes Angelicæ creaturæ: * incessabili voce proclamant.
Sancta, Sancta, Sancta Maria: * Dei Genitrix, Mater, et Virgo.
Pleni sunt Cœli, et terra: * majestatis gloriæ fructus ventris tui.
Te gloriosus Apostolorum Chorus: * sui Créatoris Matrem collaudat.
Te Beatorum Martyrum cœtus candidatus: * Christi Genitricem glorificat.
Te gloriosus Confessorum exercitus: * Trinitatis Templum appellat.
Te Sanctarum Virginum chorea amabilis: * virginitatis, et humilitatis exemplum prædicat.
Te tota Cœlestis Curia: * Reginam honorat.
Te per universum Orbem: * Ecclesia invocando concelebrat.
Matrem: * Divinæ Majestatis.
Venerandam te veram Regis Cœlestis puerperam: * sanctam quoque, dulcem, et piam.
Tu Angelorum Domina: * tu Paradisi janua.
Tu scala Regni Cœlestis: * et Gloriæ.
Tu Thalamus: * tu arca pietatis et gratiæ.
Tu vena misericordiæ: * tu Sponsa, et Mater Regis æterni.
Tu Templum, et Sacrarium Spiritus Sancti: * totius Beatissimæ Trinitatis nobile triclinium.
Tu Mediatrix Dei, et hominum : *amatrix mortalium, Cœlestis illuminatrix.
Tu agonizatrix pugnantium, advocata pauperum: * miseratrix, et refugium peccatorum.
Tu erogatrix munerum: * separatrix, ac terror dæmonum, et superborum.
Tu mundi Domina, Cœli Regina; * sola spes nostra.
Tu salus te invocantium, portus naufragantium: * miserorum solatium, pereuntium refugium.
Tu Mater omnium beatorum, gaudium plenum: * omnium supernorum Civium solatium.
Tu promotrix justorum, congregatrix errantium : * promissio Patriarcharum.
Tu veritas Prophetarum, præconium, et doctrix Apostolorum: * Magistra Evangelistarum.
Tu fortitudo Martyrum, exemplar Confessorum: * honor, et festivitas Virginum.
Tu ad liberandum exulem hominem: * Filium Dei suscepisti in uterum.
Per te, expugnato hoste antiquo, * sunt aperta fidelibus Regna Cœlorum.
Tu cum Filio tuo: * sedes ad dexteram Patris.
Tu ipsum pro nobis roga, Virgo Maria: * quem nos ad judicandum credimus esse venturum.
Te ergo poscimus, nobis tuis famulis subveni: * qui pretioso sanguine Filii tui redempti sumus.
Æterna fac, pia Virgo Maria: * cum Sanctis tuis nos in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domina: * ut simus participes hæreditatis Filii tui.
Et rege n0s: * et custodi nos in æternum.
Per singulos dies: * o Domina Maria, te salutamus.
Et laudare te cupimus: * usque in æternum mente, et voce.
Dignare, dulcis Maria, nunc, et semper: * nos sine delicto conservare.
Miserere pia nobis: * miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum : *quia in te Virgo Maria confidimus.
In te, dulcis Maria, speramus * nos defendas in æternum.
Te decet laus, te decet imperium: * tibi virtus et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
ORATIO
O Domina mea Sancta Maria, me in tuam benedictam fidem, ac singularem custodiam, et in signum misericordiæ tuæ hodie, et quotidie, et in hora exitus mei animam meam, et corpus meum tibi commendo, omnem spem meam, et consolationem meam, omnes angustias, et miserias meas, vitam, et finem vitæ meæ tibi committo: ut per tuam sanctissimam intercessionem, et per tua merita, omnia mea dirigantur, et disponantur opera secundum tuam tuique Filii volunlatem.
AMDG et BVM